Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 25

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae xiv K. Quint. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO.

Exspectanti mihi tuas cotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem. Ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro. Scito igitur in te et in conlega spem omnem esse.

De Bruto autem nihil adhuc certi; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino. Qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus: Sed quid ago? non imitor λακωνισμὸν tuum; altera iam pagella procedit. Vince et vale. xiiii K. Quintil.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation