Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 24

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano circa xiii K. Sept. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

Amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse. Amo igitur voluntatem. Sed pauca de re. Cipius opinor, olim: “Non omnibus dormio.” Sic ego non omnibus, mi Galle, servio. Etsi quae est haec servitus? Olim cum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. Id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calvi

Licini Hipponacteo praeconio. At vide quid suscenseat. Phameae causam receperam ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris. Is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat. Respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. Ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mi videbatur, iratior. Habes “Sardos venalis alium alio nequiorem.” Cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem. “Catonem” tuum mihi mitte; cupio enim legere. Me adhuc non legisse turpe utrique nostrum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation