Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae paulo post ep. xi.
CICERO BRVTO S.

Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium, ut potui diligentissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam. Nam et privignus est M. Caesi, mei maxime et familiaris et necessari, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum; quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse.

Est praeterea, quod apud te valet plurimum, a nostris studiis non abhorrens. Qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria. Vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi; quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation