Ō tua sī sinerēs in nostrīs nōmina pōnī
carminibus, positus quam mihi saepe forēs!
Tē canerem sōlum, meritī memor, inque libellīs
crēvisset sine tē pāgina nūlla meīs.
Quid tibi dēbērem, tōtā scīrētur in urbe,
exul in āmissā sī tamen urbe legor.
Tē praesēns mītem nōsset, tē sērior aetās,
scrīpta vetustātem sī modo nostra ferunt,
nec tibi cessāret doctus bene dīcere lēctor:
hic tē servātō vāte manēret honor.
Caesaris est prīmum mūnus, quod dūcimus aurās;
grātia post magnōs est tibi habenda deōs.
Ille dedit vītam; tū, quam dedit ille, tuēris,
et facis acceptō mūnere posse fruī.
Cumque perhorruerit cāsūs pars maxima nostrōs,
pars etiam crēdī pertimuisse velit,
naufragiumque meum tumulō spectārit ab altō,
nec dederit nantī per freta saeva manum,
sēminecem Stygiā revocāstī sōlus ab undā.
Hoc quoque, quod memorēs possumus esse, tuum est.
Dī tibi sē tribuant cum Caesare semper amīcōs:
nōn potuit vōtum plēnius esse meum.
Haec meus argūtīs, sī tū paterēre, libellīs
pōneret in multā lūce videnda labor;
nunc quoque sē, quamvīs est jussa quiēscere, quīn tē
nōminet invītum, vix mea Mūsa tenet.
utque canem pavidae nactum vestīgia cervae
lātrantem frūstrā cōpula dūra tenet,
utque forēs nōndum reserātī carceris ācer
nunc pede, nunc ipsā fronte lacessit equus,
sīc mea lēge datā vīncta atque inclūsa Thalīa
per titulum vetitī nōminis īre cupit.
Nē tamen officiō memoris laedāris amīcī,
pārēbō jussīs (parce timēre) tuīs.
At nōn pārērem, nisi mē meminisse putārēs.
Hoc quod nōn prohibet vōx tua, grātus erō.
Dumque (quod ō breve sit!) lūmen vītāle vidēbō,
serviet officiō spīritus iste tuō.