Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 3, Poem 7

Text kindly provided by Hypotactic

Foedus amīcitiae nec vīs, cārissime, nostrae,
nec, sī forte velīs, dissimulāre potes.
Dōnec enim licuit, nec tē mihi cārior alter,
nec tibi mē tōtā jūnctior urbe fuit;
isque erat usque adeō populō testātus, ut esset
paene magis quam tū quamque ego nōtus, amor:
quīque est in cārīs animī tibi candor amīcīs,
cognita sunt ipsī, quem colis, ista virō.
Nīl ita cēlābās, ut nōn ego cōnscius essem,
pectoribusque dabās multa tegenda meīs:
cuique ego nārrābam sēcrētī quicquid habēbam,
exceptō quod mē perdidit, ūnus erās.
Id quoque sī scīssēs, salvō fruerēre sodālī,
cōnsiliōque forem sospes, amīce, tuō.
Sed mea mē in poenam nīmīrum fāta trahēbant.
Omne bonae claudent ūtilitātis iter?
Sīve malum potuī tamen hoc vītāre cavendō,
seu ratiō fātum vincere nūlla valet,
tū tamen, ō nōbīs ūsū jūnctissime longō,
pars dēsīderiī maxima paene meī,
sīs memor, et sīquās fēcit tibi grātia vīrēs,
illās prō nōbīs experiāre, rogō,
nūminis ut laesī fīat mānsuētior īra,
mūtātōque minor sit mea poena locō.
Idque ita, sī nūllum scelus est in pectore nostrō,
prīncipiumque meī crīminis error habet.
Nec breve nec tūtum, quō sint mea, dīcere, cāsū
lūmina fūnestī cōnscia facta malī:
mēnsque reformīdat, velutī sua vulnera, tempus
illud, et admonitū fit novus ipse pudor:
sed quaecumque adeō possunt afferre pudōrem,
illa tegī caecā condita nocte decet.
Nīl igitur referam nisi mē peccāsse, sed illō
praemia peccātō nūlla petīta mihi,
stultitiamque meum crīmen dēbēre vocārī,
nōmina sī factō reddere vēra velīs.
Quae sī nōn ita sunt, alium, quō longius absim,
quaere, suburbāna est hic mihi terra locus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation