Quam legis, ex illā tibi vēnit epistula terrā,
lātus ubi aequoreīs additur Hister aquīs.
Sī tibi contingit cum dulcī vīta salūte,
candida fortūnae pars manet ūna meae.
Scīlicet, ut semper, quid agam, cārissime, quaeris,
quamvīs hoc vel mē scīre tacente potes.
Sum miser, haec brevis est nostrōrum summa malōrum,
quisquis et offēnsō Caesare vīvit, erit.
Turba Tomītānae quae sit regiōnis et inter
quōs habitem mōrēs, discere cūra tibi est?
Mixta sit haec quamvīs inter Graecōsque Getāsque,
ā male pācātīs plūs trahit ōra Getīs.
Sarmaticae major Geticaeque frequentia gentis
per mediās in equīs itque reditque viās.
In quibus est nēmō, quī nōn cōrȳton et arcum
tēlaque vīpereō lūrida felle gerat.
Vōx fera, trux vultus, vērissima Mārtis imāgō,
nōn coma, nōn ūllā barba resecta manū,
dextera nōn sēgnis fīxō dare vulnera cultrō,
quem jūnctum laterī barbarus omnis habet.
Vīvit in hīs heu nunc, lūsōrum oblītus amōrum,
hōs videt, hōs vātēs audit, amīce, tuus:
atque utinam vīvat nōn et moriātur in illīs,
absit ab invīsīs et tamen umbra locīs.
Carmina quod plēnō saltārī nostra theātrō,
versibus et plaudī scrībis, amīce, meīs,
nīl equidem fēcī (tū scīs hoc ipse) theātrīs,
Mūsa nec in plausūs ambitiōsa mea est.
Nōn tamen ingrātum est, quodcumque oblīvia nostrī
impedit et profugī nōmen in ōra refert.
Quamvīs interdum, quae mē laesisse recordor,
carmina dēvoveō Pīeridāsque meās,
cum bene dēvōvī, nequeō tamen esse sine illīs
vulneribusque meīs tēla cruenta sequor,
quaeque modo Euboicīs lacerāta est flūctibus, audet
Grāia Caphērēam currere puppis aquam.
Nec tamen, ut lauder, vigilō cūramque futūrī
nōminis, ūtilius quod latuisset, agō.
Dētineō studiīs animum fallōque dolōrēs,
experior cūrīs et dare verba meīs.
Quid potius faciam dēsertīs sōlus in ōrīs,
quamve malīs aliam quaerere cōner opem?
Sīve locum spectō, locus est inamābilis, et quō
esse nihil tōtō trīstius orbe potest,
sīve hominēs, vix sunt hominēs hōc nōmine dignī,
quamque lupī, saevae plūs feritātis habent.
Nōn metuunt lēgēs, sed cēdit vīribus aequum,
vīctaque pugnācī jūra sub ēnse jacent.
Pellibus et laxīs arcent mala frīgora brācīs,
ōraque sunt longīs horrida tēcta comīs.
In paucīs remanent Graecae vestīgia linguae,
haec quoque jam Geticō barbara facta sonō.
ūnus in hōc nēmō est populō, quī forte Latīnē
quaelibet ē mediō reddere verba queat.
Ille ego Rōmānus vātēs (ignōscite, Mūsae)
Sarmaticō cōgor plūrima mōre loquī.
Ēn pudet et fateor, jam dēsuētūdine longā
vix subeunt ipsī verba Latīna mihi.
Nec dubitō quīn sint et in hōc nōn pauca libellō
barbara: nōn hominis culpa, sed ista locī.
Nē tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
et fīat patriō vōx mea mūta sonō,
ipse loquor mēcum dēsuētaque verba retractō,
et studiī repetō signa sinistra meī.
Sīc animum tempusque trahō, sīc mēque redūcō
ā contemplātū summoveōque malī.
Carminibus quaerō miserārum oblīvia rērum:
praemia sī studiō cōnsequar ista, sat est.