Tingitur ōceanō cūstōs Erymanthidos ursae,
aequoreāsque suō sīdere turbat aquās.
nōs tamen Īonium nōn nostrā findimus aequor
sponte, sed audācēs cōgimur esse metū.
mē miserum! quantīs incrēscunt aequora ventīs,
ērutaque ex īmīs fervet harēna fretīs!
monte nec īnferior prōrae puppīque recurvae
īnsilit et pictōs verberat unda deōs.
pīnea texta sonant pulsū, strīdōre rudentēs,
ingemit et nostrīs ipsa carīna malīs.
nāvita cōnfessus gelidum pallōre timōrem,
jam sequitur vīctūs, nōn regit arte ratem.
utque parum validus nōn prōficientia rēctor
cervīcis rigidae frēna remittit equō,
sīc nōn quō voluit, sed quō rapit impetus undae,
aurīgam videō vēla dedisse ratī.
quod nisi mūtātās ēmīserit Aeolus aurās,
in loca jam nōbīs nōn adeunda ferar.
nam procul Illyriīs laevā dē parte relictīs
interdicta mihī cernitur Ītalia.
dēsinat in vetitās quaesō contendere terrās,
et mēcum magnō pāreat aura deō.
dum loquor et timeō pariter cupiōque repellī,
increpuit quantīs vīribus unda latus!
parcite caeruleī vōs parcite nūmina pontī,
īnfēstumque mihī sit satis esse Jovem.
vōs animam saevae fessam subdūcite mortī,
sī modo, quī periit, nōn periisse potest.