Cultor et antistes doctōrum sāncte virōrum,
quid facis ingeniō semper amīce meō?
Ecquid, ut incolumem quondam celebrāre solēbās,
nunc quoque nē videar tōtus abesse, cavēs?
Cōnficis exceptīs ecquid mea carmina sōlīs
Artibus, artificī quae nocuēre suō?
Immō ita fac, quaesō, vātum studiōse novōrum,
quāque potes, retinē corpus in urbe meum.
Est fuga dicta mihī, nōn est fuga dicta libellīs,
quī dominī poenam nōn meruēre suī.
Saepe per externās profugus pater exulat ōrās,
urbe tamen nātīs exulis esse licet.
Palladis exemplō dē mē sine mātre creāta
carmina sunt; stirps haec prōgeniēsque mea est.
Hanc tibi commendō, quae quō magis orba parente est,
hōc tibi tūtōrī sarcina major erit.
Trēs mihi sunt nātī contāgia nostra secūtī:
cētera fac cūrae sit tibi turba palam.
Sunt quoque mūtātae, ter quīnque volūmina, fōrmae,
carmina dē dominī fūnere rapta suī.
Illud opus potuit, sī nōn prius ipse perīssem,
certius ā summā nōmen habēre manū:
nunc incorrēctum populī pervēnit in ōrā,
in populī quicquam sī tamen ōre meī est.
Hoc quoque nescioquid nostrīs appōne libellīs,
dīversō missum quod tibi ab orbe venit.
Quod quīcumque leget (sī quis leget) aestimet ante,
compositum quō sit tempore quōque locō.
Aequus erit scrīptīs, quōrum cognōverit esse
exilium tempus barbariamque locum:
inque tot adversīs carmen mīrābitur ūllum
dūcere mē trīstī sustinuisse manū.
Ingenium frēgēre meum mala, cujus et ante
fōns īnfēcundus parvaque vēna fuit.
Sed quaecumque fuit, nūllō exercente refūgit,
et longō periit ārida facta sitū.
Nōn hīc librōrum, per quōs invīter alarque,
cōpia: prō librīs arcus et arma sonant.
Nūllus in hāc terrā, recitem sī carmina, cujus
intellēctūrīs auribus ūtar, adest.
Nōn quō sēcēdam locus est. Cūstōdia mūrī
summovet īnfēstōs clausaque porta Getās.
Saepe aliquod quaerō verbum nōmenque locumque,
nec quisquam est ā quō certior esse queam.
Dīcere saepe aliquid cōnantī (turpe fatērī)
verba mihī dēsunt dēdidicīque loquī.
Thrēiciō Scythicōque ferē circumsonor ōre,
et videor Geticīs scrībere posse modīs.
Crēde mihī, timeō nē sint inmixta Latīnīs
inque meīs scrīptīs Pontica verba legās.
Quālemcumque igitur veniā dignāre libellum.
Sortis et excūsā condiciōne meae.