Haec mea sī cāsū mīrāris epistula quārē
alterius digitīs scrīpta sit, aeger eram.
Aeger in extrēmīs ignōtī partibus orbis,
incertusque meae paene salūtis eram.
Quem mihi nunc animum dīrā regiōne jacentī
inter Sauromatās esse Getāsque putēs?
Nec caelum patior, nec aquīs adsuēvimus istīs,
terraque nescioquō nōn placet ipsa modō.
Nōn domus apta satis, nōn hīc cibus ūtilis aegrō,
nūllus, Apollineā quī levet arte malum,
nōn quī sōlētur, nōn quī lābentia tardē
tempora nārrandō fallat, amīcus adest.
Lassus in extrēmīs jaceō populīsque locīsque,
et subit adfectō nunc mihi, quicquid abest.
Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, conjūnx,
et plūs in nostrō pectore parte tenēs.
Tē loquor absentem, tē vōx mea nōminat ūnam;
nūlla venit sine tē nox mihi, nūlla diēs.
Quīn etiam sīc mē dīcunt aliēna locūtum,
ut foret āmentī nōmen in ōre tuum.
Sī jam dēficiam, subpressaque lingua palātō
vix īnstillātō restituenda merō,
nūntiet hūc aliquis dominam vēnisse, resurgam,
spēsque tuī nōbīs causa vigōris erit.
Ergō ego sum dubius vītae, tū forsitan istīc
jūcundum nostrī nescia tempus agis?
Nōn agis, adfirmō. Liquet hoc, cārissima, nōbīs,
tempus agī sine mē nōn nisi trīste tibi.
Sī tamen inplēvit mea sors, quōs dēbuit, annōs,
et mihi vīvendī tam cito fīnis adest,
quantum erat, ō magnī, moritūrō parcere, dīvī,
ut saltem patriā contumulārer humō?
Vel poena in tempus mortis dīlāta fuisset,
vel praecēpisset mors properāta fugam.
Integer hanc potuī nūper bene reddere lūcem;
exul ut occiderem, nunc mihi vīta data est.
Tam procul ignōtīs igitur moriēmur in ōrīs,
et fīent ipsō trīstia fāta locō;
nec mea cōnsuētō languēscent corpora lectō,
dēpositum nec mē quī fleat, ūllus erit;
nec dominae lacrimīs in nostra cadentibus ōra
accēdent animae tempora parva meae;
nec mandāta dabō, nec cum clāmōre suprēmō
lābentēs oculōs condet amīca manus;
sed sine fūneribus caput hoc, sine honōre sepulcrī
indēplōrātum barbara terra teget.
Ecquid, ubi audierīs, tōtā turbābere mente,
et feriēs pavidā pectora fīda manū?
Ecquid, in hās frūstrā tendēns tua brāchia partēs,
clāmābis miserī nōmen ināne virī?
Parce tamen lacerāre genās, nec scinde capillōs:
nōn tibi nunc prīmum, lūx mea, raptus erō.
Cum patriam āmīsī, tunc mē periisse putātō:
et prior et gravior mors fuit illa mihi.
Nunc, sī forte potes (sed nōn potes, optima conjūnx)
fīnītīs gaudē tot mihi morte malīs.
Quod potes, extenuā fortī mala corde ferendō,
ad quae jamprīdem nōn rude pectus habēs.
Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
effugiatque avidōs pars mihi nūlla rogōs.
Nam sī morte carēns vacuā volat altus in aurā
spīritus, et Samiī sunt rata dicta senis,
inter Sarmaticās Rōmāna vagābitur umbrās,
perque ferōs Mānēs hospita semper erit.
Ossa tamen facitō parvā referantur in urnā:
sīc ego nōn etiam mortuus exul erō.
Nōn vetat hoc quisquam: frātrem Thēbāna perēmptum
supposuit tumulō rēge vetante soror.
Atque ea cum foliīs et amōmī pulvere miscē,
inque suburbānō condita pōne solō;
quōsque legat versūs oculō properante viātor,
grandibus in titulī marmore caede notīs:
"hīc ego quī jaceō tenerōrum lūsor amōrum
ingeniō periī Nāso poēta meō;
at tibi quī trānsīs nē sit grave quisquis amāstī
dīcere "Nāsōnis molliter ossa cubent""
hoc satis in titulō est. Etenim majōra libellī
et diuturna magis sunt monimenta mihi,
quōs ego cōnfīdō, quamvīs nocuēre, datūrōs
nōmen et auctōrī tempora longa suō.
Tū tamen extīnctō fērālia mūnera semper
dēque tuīs lacrimīs ūmida serta datō.
Quamvīs in cinerēs corpus mūtāverit ignis
sentiet officium maesta favīlla pium.
Scrībere plūra libet: sed vōx mihi fessa loquendō
dictandī vīrēs siccaque lingua negat.
Accipe suprēmō dictum mihi forsitan ōre,
quod, tibi quī mittit, nōn habet ipse, "valē".