Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 5, Poem 1

Text kindly provided by Hypotactic

Hunc quoque dē Geticō, nostrī studiōse, libellum
lītore praemissīs quattuor adde meīs.
Hic quoque tālis erit, quālis fortūna poētae:
inveniēs tōtō carmine dulce nihil.
Flēbilis ut noster status est, ita flēbile carmen,
māteriae scrīptō conveniente suae.
Integer et laetus laeta et juvenālia lūsī:
illa tamen nunc mē composuisse piget.
ut cecidī, subitī peragō praecōnia cāsūs,
sumque argūmentī conditor ipse meī.
utque jacēns rīpā dēflēre Caystrius āles
dīcitur ōre suam dēficiente necem,
sīc ego, Sarmaticās longē prōjectus in ōrās,
efficiō tacitum nē mihi fūnus eat.
Dēliciās sīquis lascīvaque carmina quaerit,
praemoneō, nōn est scrīpta quod ista legat.
Aptior huic Gallus blandīque Propertius ōris,
aptior, ingenium cōme, Tibullus erit.
Atque utinam numerō nōn nōs essēmus in istō!
ei mihi, cūr umquam Mūsa jocāta mea est?
Sed dedimus poenās, Scythicīque in fīnibus Histrī
ille pharetrātī lūsor Amōris abest.
Quod superest, animōs ad pūblica carmina flexī,
et memorēs jussī nōminis esse meī.
Sī tamen ex vōbīs aliquis tam multa requīret,
unde dolenda canam, multa dolenda tulī.
Nōn haec ingeniō, nōn haec compōnimus arte:
māteria est propriīs ingeniōsa malīs.
Et quota fortūnae pars est in carmine nostrae?
Fēlīx, quī patitur quae numerāre potest!
Quot fruticēs silvae, quot flāvās Thybris harēnās,
mollia quot Mārtis grāmina campus habet,
tot mala pertulimus, quōrum medicīna quiēsque
nūlla nisi in studiō est Pīeridumque morā.
"Quis tibi, Nāso, modus lacrimōsī carminis?" inquis:
īdem, fortūnae quī modus hujus erit.
Quod querar, illa mihī plēnō dē fonte ministrat,
nec mea sunt, fātī verba sed ista meī.
At mihi sī cārā patriam cum conjuge reddās,
sint vultūs hilarēs, simque quod ante fuī.
Lēnior invictī sī sit mihi Caesaris īra,
carmina laetitiae jam tibi plēna dabō.
Nec tamen ut lūsit, rūrsus mea littera lūdet:
sit semel illa jocō luxuriāta meō.
Quod probet ipse, canam. Poenae modo parte levātā
barbariam rigidōs effugiamque Getās.
Intereā nostrī quid agant, nisi trīste, libellī?
Tībia fūneribus convenit ista meīs.
"At poterās" inquis "melius mala ferre silendō,
et tacitus cāsūs dissimulāre tuōs."
Exigis ut nūllī gemitūs tormenta sequantur,
acceptōque gravī vulnere flēre vetās?
Ipse Perillēō Phalaris permīsit in aere
ēdere mūgītūs et bovis ōre querī.
Cum Priamī lacrimīs offēnsus nōn sit Achillēs,
tū flētūs inhibēs, dūrior hoste, meōs?
Cum faceret Niobēn orbam Lātōnia prōlēs,
nōn tamen et siccās jussit habēre genās.
Est aliquid, fātāle malum per verba levāre:
hoc querulam Procnēn Halcyonēnque facit.
Hoc erat, in gelidō quārē Poeantius antrō
vōce fatīgāret Lemnia saxa suā.
Strangulat inclūsus dolor atque exaestuat intus,
cōgitur et vīrēs multiplicāre suās.
Dā veniam potius, vel tōtōs tolle libellōs,
sīc mihi quod prōdest sī tibi, lēctor, obēst.
Sed neque obēsse potest, ūllī nec scrīpta fuērunt
nostra nisi auctōrī perniciōsa suō.
"At mala sunt." Fateor. Quis tē mala sūmere cōgit?
Aut quis dēceptum pōnere sūmpta vetat?
Ipse nec ēmendō, sed ut hīc dēducta legantur;
nōn sunt illa suō barbariōra locō.
Nec mē Rōma suīs dēbet cōnferre poētīs:
inter Sauromatās ingeniōsus eram.
Dēnique nūlla mihī captātur glōria, quaeque
ingeniīs stimulōs subdere fāma solet.
Nōlumus assiduīs animum tābēscere cūrīs,
quae tamen irrumpunt quōque vetantur eunt.
Cūr scrībam, docuī. Cūr mittam, quaeritis, istō?
vōbīscum cupiō quōlibet esse modō.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation