Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 1, Poem 2

Text kindly provided by Hypotactic

Dī maris et caelī quid enim nisi vōta supersunt?
solvere quassātae parcite membra ratis,
nēve, precor, magnī subscrībite Caesaris īrae:
saepe premente deō fert deus alter opem.
Mulciber in Trōjam, prō Trōjā stābat Apollō;
aequa Venus Teucrīs, Pallas inīqua fuit.
ōderat Aenēān propior Sāturnia Turnō;
ille tamen Veneris nūmine tūtus erat.
saepe ferōx cautum petiit Neptūnus Ulixem;
ēripuit patruō saepe Minerva suō.
et nōbīs aliquod, quamvīs distāmus ab illīs,
quis vetat īrātō nūmen adesse deō?
verba miser frūstrā nōn prōficientia perdō.
ipsa gravēs spargunt ōra loquentis aquae,
terribilisque Notus jactat mea dicta, precēsque
ad quōs mittuntur, nōn sinit īre deōs.
ergō īdem ventī, nē causā laedar in ūnā,
vēlaque nescio quō vōtaque nostra ferunt.
mē miserum, quantī montēs volvuntur aquārum!
jam jam tāctūrōs sīdera summa putēs.
quantae dīductō subsīdunt aequore vallēs!
jam jam tāctūrās Tartara nigra putēs.
quōcumque aspiciō, nihil est, nisi pontus et āēr,
flūctibus hic tumidus, nūbibus ille mināx.
inter utrumque fremunt inmānī murmure ventī.
nescit, cui dominō pāreat, unda maris.
nam modo purpureō vīrēs capit Eurus ab ortū,
nunc Zephyrus sērō vespere missus adest,
nunc siccā gelidus Boreās bacchātur ab Arctō,
nunc Notus adversā proelia fronte gerit.
rēctor in incertō est nec quid fugiatve petatve
invenit: ambiguīs ars stupet ipsa malīs.
scīlicet occidimus, nec spēs est ūlla salūtis,
dumque loquor, vultūs obruit unda meōs.
opprimet hanc animam flūctūs, frūstrāque precantī
ōre necātūrās accipiēmus aquās.
at pia nīl aliud quam mē dolet exule conjūnx:
hoc ūnum nostrī scitque gemitque malī.
nescit in inmēnsō jactārī corpora pontō,
nescit agī ventīs, nescit adesse necem.
ō bene, quod nōn sum mēcum cōnscendere passus,
nē mihi mors miserō bis patienda foret!
at nunc ut peream, quoniam caret illa perīclō,
dīmidiā certē parte superstes erō.
ei mihi, quam celerī micuērunt nūbila flammā!
quantus ab aetheriō personat axe fragor!
nec levius tabulae laterum feriuntur ab undīs,
quam grave ballistae moenia pulsat onus.
quī venit hic flūctus, flūctūs superēminet omnēs:
posterior nōnō est ūndecimōque prior.
nec lētum timeō; genus est miserābile lētī;
dēmite naufragium, mors mihi mūnus erit.
est aliquid, fātōve suō ferrōve cadentem
in solidā moriēns pōnere corpus humō,
et mandāre suīs aliquā et spērāre sepulcrum
et nōn aequoreīs piscibus esse cibum.
fingite mē dignum tālī nece, nōn ego sōlus
hīc vehor. inmeritōs cūr mea poena trahit?
prō superī viridēsque deī, quibus aequora cūrae,
utraque jam vestrās sistite turba minās;
quamque dedit vītam mītissima Caesaris īrā,
hanc sinite īnfēlīx in loca jussa feram.
sī quoque, quam meruī poenā mē pendere vultis,
culpa mea est ipsō jūdice morte minor.
mittere mē Stygiās sī jam voluisset in undās
Caesar, in hoc vestrā nōn eguisset ope.
est illī nostrī nōn invidiōsa cruōris
cōpia; quodque dedit, cum volet, ipse feret.
vōs modo, quōs certē nūllō, puto, crīmine laesī,
contentī nostrīs jam, precor, este malīs.
nec tamen, ut cūnctī miserum servāre velītis,
quod periit, salvum jam caput esse potest.
ut mare cōnsīdat ventīsque ferentibus ūtar,
ut mihi parcātis, nōn minus exul erō.
nōn ego dīvitiās avidus sine fīne parandī
lātum mūtandīs mercibus aequor arō,
nec peto, quās quondam petiī studiōsus, Athēnās,
oppida nōn Asiae, nōn loca vīsa prius;
nōn ut Alexandrī clāram dēlātus in urbem
dēliciās videam, Nīle jocōse, tuās.
quod facilēs optō ventōs (quis crēdere possit?)
Sarmatis est tellūs, quam mea vēla petunt.
obligor, ut tangam Laevī fera lītora Pontī;
quodque sit ā patriā tam fuga tarda, queror.
nescioquō videam positōs ut in orbe Tomītās,
exīlem faciō per mea vōta viam.
seu mē dīligitis, tantōs conpēscite flūctūs,
prōnaque sint nostrae nūmina vestra ratī;
seu magis ōdistis, jussae mē advertite terrae:
suppliciī pars est in regiōne meī.
ferte quid hīc faciō? rapidī mea carbasa ventī!
Ausoniōs fīnēs cūr mea vēla volunt?
nōluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenētis?
aspiciat vultūs Pontica terra meōs.
et jubet et meruī; nec, quae damnāverit ille,
crīmina dēfendī fāsque piumque putō.
sī tamen ācta deōs numquam mortālia fallunt,
ā culpā facinus scītis abesse meā.
immō ita, sī scītis, sī mē meus abstulit error,
stultaque mēns nōbīs nōn scelerāta fuit,
quod licet et minimīs, domuī sī fāvimus illī,
sī satis Augustī pūblica jussa mihi,
hōc duce sī dīxī fēlīcia saecula, prōque
Caesare tūra pius Caesaribusque dedī,
sī fuit hic animus nōbīs, ita parcite dīvī!
sī minus, alta cadēns obruat unda caput!
fallor, an incipiunt gravidae vānēscere nūbēs,
victaque mūtātī frangitur īra maris?
nōn cāsū, vōs sed sub condiciōne vocātī,
fallere quōs nōn est, hanc mihi fertis opem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation