Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 1, Poem 8

Text kindly provided by Hypotactic

In caput alta suum lābentur ab aequore retrō
flūmina, conversīs Sōlque recurret equīs:
terra feret stēllās, caelum findētur arātrō,
unda dabit flammās, et dabit ignis aquās,
omnia nātūrae praepostera lēgibus ībunt,
parsque suum mundī nūlla tenēbit iter,
omnia jam fīent, fierī quae posse negābam,
et nihil est, dē quō nōn sit habenda fidēs.
haec ego vāticinor, quia sum dēceptus ab illō,
lātūrum miserō quem mihi rēbar opem.
tantane tē, fallāx, cēpēre oblīvia nostrī,
adflīctumque fuit tantus adīre timor,
ut neque respicerēs nec sōlārēre jacentem,
dūre, neque exequiās prōsequerēre meās?
illud amīcitiae sānctum et venerābile nōmen
rē tibi prō vīlī sub pedibusque jacet?
quid fuit, ingentī prōstrātum mōle sodālem
vīsere et alloquiō parte levāre tuō,
inque meōs sī nōn lacrimam dēmittere cāsūs,
pauca tamen fictō verba dolōre patī,
idque, quod ignōtī faciunt vel dīcere saltem,
et vōcem populī pūblicaque ōra sequī?
dēnique lūgubrēs vultūs numquamque videndōs
cernere suprēmō dum licuitque diē,
dīcendumque semel tōtō nōn amplius aevō
accipere et parilī reddere vōce 'valē'?
at fēcēre aliī nūllō mihi foedere jūnctī,
et lacrimās animī signa dedēre suī.
quid, nisi convictū causīsque valentibus essem
temporis et longī vīnctus amōre tibi?
quid, nisi tot lūsūs et tot mea sēria nōssēs,
tot nōssem lūsūs sēriaque ipse tua?
quid, sī dumtaxat Rōmae mihi cognitus essēs,
adscītus totiēns in genus omne locī?
cūnctane in aequoreōs abiērunt irrita ventōs?
cūnctane Lēthaeīs mersa feruntur aquīs?
nōn ego tē genitum placidā reor urbe Quirīnī,
urbe, meō quae jam nōn adeunda pede est,
sed scopulīs, Pontī quōs haec habet ōra sinistrī,
inque ferīs Scythiae Sarmaticīsque jugīs:
et tua sunt silicis circum praecordia vēnae,
et rigidum ferrī sēmina pectus habet,
quaeque tibī quondam tenerō dūcenda palātō
plēna dedit nūtrīx ūbera, tigris erat:
aut mala nostra minus quam nunc aliēna putārēs,
dūritiaeque mihī nōn agerēre reus.
sed quoniam accēdit fātālibus hoc quoque damnīs,
ut careant numerīs tempora prīma suīs,
effice, peccātī nē sim memor hujus, et illō
officium laudem, quō queror, ōre tuum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation