Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 1, Poem 7

Text kindly provided by Hypotactic

Sī quis habēs nostrī similēs in imāgine vultūs,
dēme meīs hederās, Bacchica serta, comīs.
ista decent laetōs fēlīcia signa poētās:
temporibus nōn est apta corōna meīs.
hoc tibi dissimulā, sentī tamen, optime, dīcī,
in digitō quī mē fersque refersque tuō,
effigiemque meam fulvō complexus in aurō
cāra relēgātī, quae potes, ōra vidēs.
quae quotiēns spectās, subeat tibi dīcere forsan
'quam procul ā nōbīs Nāso sodālis abest!'
grāta tua est pietās, sed carmina major imāgō
sunt mea, quae mandō quāliacumque legās,
carmina mūtātās hominum dīcentia fōrmās,
īnfēlīx dominī quod fuga rūpit opus.
haec ego discēdēns, sīcut bene multa meōrum,
ipse meā posuī maestus in igne manū.
utque cremāsse suum fertur sub stīpite nātum
Thestias et melior mātre fuisse soror,
sīc ego nōn meritōs mēcum peritūra libellōs
imposuī rapidīs vīscera nostra rogīs:
vel quod eram Mūsās, ut crīmina nostra, perōsus,
vel quod adhūc crēscēns et rude carmen erat.
quae quoniam nōn sunt penitus sublāta, sed extant
(plūribus exemplīs scrīpta fuisse reor),
nunc precor ut vīvant et nōn ignāva legentem
ōtia dēlectent admoneantque meī.
nec tamen illa legī poterunt patienter ab ūllō,
nesciet hīs summam sīquis abesse manum.
ablātum mediīs opus est incūdibus illud,
dēfuit et coeptīs ultima līma meīs.
et veniam prō laude petō, laudātus abundē,
nōn fastīdītus sī tibi, lēctor, erō.
hōs quoque sex versūs, in prīmā fronte libellī
sī praepōnendōs esse putābis, habē:
'orba parente suō quīcumque volūmina tangis,
hīs saltem vestrā dētur in urbe locus.
quōque magis faveās, nōn haec sunt ēdita ab ipsō,
sed quasi dē dominī fūnere rapta suī.
quicquid in hīs igitur vitiī rude carmen habēbit,
ēmendātūrus, sī licuisset, eram.'

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation