Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 5, Poem 12

Text kindly provided by Hypotactic

Scrībis, ut oblectem studiō lacrimābile tempus,
nē pereant turpī pectora nostra sitū.
Difficile est quod, amīce, monēs, quia carmina laetum
sunt opus, et pācem mentis habēre volunt.
Nostra per adversās agitur fortūna procellās,
sorte nec ūlla meā trīstior esse potest.
Exigis ut Priamus nātōrum fūnere plaudat,
et Niobē fēstōs dūcat ut orba chorōs.
Lūctibus an studiō videor dēbēre tenērī,
sōlus in extrēmōs jussus abīre Getās?
Dēs licet in validō pectus mihi rōbore fultum,
fāma refert Anytī quāle fuisse reō,
frācta cadet tantae sapientia mōle ruīnae:
plūs valet hūmānīs vīribus īra deī.
Ille senex, dictus sapiēns ab Apolline, nūllum
scrībere in hōc cāsū sustinuisset opus.
ut veniant patriae, veniant oblīvia vestrī,
omnis ut āmissī sēnsus abesse queat,
at timor officiō fungī vetat ipse quiētum:
cīnctus ab innumerō mē tenet hoste locus.
Adde quod ingenium longā rūbīgine laesum
torpet et est multō, quam fuit ante, minus.
Fertilis, assiduō sī nōn renovētur arātrō,
nīl nisi cum spīnīs grāmen habēbit ager.
Tempore quī longō steterit, male curret et inter
carceribus missōs ultimus ībit equus.
Vertitur in teneram cariem rīmīsque dehīscit,
sīqua diū solitīs cumba vacāvit aquīs.
Mē quoque dēspērā, fuerim cum parvus et ante,
illī, quī fueram, posse redīre parem.
Contudit ingenium patientia longa malōrum,
et pars antīquī nūlla vigōris adest.
Sīqua tamen nōbīs, ut nunc quoque, sūmpta tabella est,
inque suōs voluī cōgere verba pedēs,
carmina nūlla mihī sunt scrīpta, aut quālia cernis
digna suī dominī tempore, digna locō.
Dēnique "nōn parvās animō dat glōria vīrēs,
et fēcunda facit pectora laudis amor."
Nōminis et fāmae quondam fulgōre trahēbar,
dum tulit antemnās aura secunda meās.
Nōn adeō est bene nunc ut sit mihi glōria cūrae:
sī liceat, nūllī cognitus esse velim.
An quia cessērunt prīmō bene carmina, suādēs
scrībere, successūs ut sequar ipse meōs?
Pāce, novem, vestrā liceat dīxisse, sorōrēs:
vōs estis nostrae maxima causa fugae.
utque dedit jūstās taurī fabricātor aēnī,
sīc ego dō poenās artibus ipse meīs.
Nīl mihi dēbēbat cum versibus amplius esse,
cum fugerem meritō naufragus omne fretum,
at, puto, sī dēmēns studium fātāle retemptem,
hic mihi praebēbit carminis arma locus.
Nōn liber hīc ūllus, nōn quī mihi commodet aurem,
verbaque significent quid mea, nōrit, adest.
Omnia barbariae loca sunt vōcisque ferīnae,
omniaque hostīlis plēna timōre sonī.
Ipse mihī videor jam dēdidicisse Latīnē:
nam didicī Geticē Sarmaticēque loquī.
Nec tamen, ut vērum fatear tibi, nostra tenērī
ā conpōnendō carmine Mūsa potest.
Scrībimus et scrīptōs absūmimus igne libellōs:
exitus est studiī parva favīlla meī.
Nec possum et cupiō nōn nūllōs dūcere versūs:
pōnitur idcircō noster in igne labor,
nec nisi pars cāsū flammīs ērepta dolōve
ad vōs ingeniī pervenit ūlla meī.
Sīc utinam, quae nīl metuentem tāle magistrum
perdidit, in cinerēs Ars mea versa foret!

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation