Ecce supervacuus (quid enim fuit ūtile gignī?)
ad sua nātālis tempora noster adest.
Dūre, quid ad miserōs veniēbās exulis annōs?
dēbuerās illīs inposuisse modum.
Sī tibi cūra meī, vel sī pudor ūllus inesset,
nōn ultrā patriam mē sequerēre meam,
quōque locō prīmum tibi sum male cognitus īnfāns,
illō temptāssēs ultimus esse mihi,
inque relinquendō, quod idem fēcēre sodālēs,
tū quoque dīxissēs trīstis in urbe "valē".
Quid tibi cum Pontō? Num tē quoque Caesaris īra
extrēmam gelidī mīsit in orbis humum?
Scīlicet exspectās solitī tibi mōris honōrem,
pendeat ex umerīs vestis ut alba meīs,
fūmida cingātur flōrentibus āra corōnīs,
mīcaque sollemnī tūris in igne sonet,
lībaque dem propriē genitāle notantia tempus,
concipiamque bonās ōre favente precēs.
Nōn ita sum positus, nec sunt ea tempora nōbīs,
adventū possim laetus ut esse tuō.
Fūneris āra mihī, fērālī cīncta cupressō,
convenit et strūctīs flamma parāta rogīs.
Nec dare tūra libet nīl exōrantia dīvōs,
in tantīs subeunt nec bona verba malīs.
Sī tamen est aliquid nōbīs hāc lūce petendum,
in loca nē redeās amplius ista, precor,
dum mē terrārum pars paene novissima, Pontus,
Euxīnus falsō nōmine dictus, habet.