Est mihi sitque, precor, flāvae tūtēla Minervae,
nāvis et ā pictā casside nōmen habet.
sīve opus est vēlīs, minimam bene currit ad auram
sīve opus est rēmō, rēmige carpit iter.
nec comitēs volucrī contenta est vincere cursū,
occupat ēgressās quamlibet ante ratēs,
et pariter flūctūs ferit atque silentia longē
aequora, nec saevīs victa madēscit aquīs.
illa, Corinthiacīs prīmum mihi cognita Cenchreis,
fīda manet trepidae duxque comesque fugae,
perque tot ēventūs et inīquīs concita ventīs
aequora Palladiō nūmine tūta fuit.
nunc quoque tūta, precor, vastī secet ōstia Pontī,
quāsque petit, Geticī lītoris intret aquās.
quae simul Aeoliae mare mē dēdūxit in Hellēs,
et longum tenuī līmite fēcit iter,
fleximus in laevum cursūs, et ab Hectoris urbe
vēnimus ad portūs, Imbria terra, tuōs.
inde, levī ventō Zērynthia lītora nacta,
Thrēiciam tetigit fessa carīna Samon.
saltus ab hāc contrā brevis est Tempȳra petentī:
hāc dominum tenus est illa secūta suum.
nam mihi Bistoniōs placuit pede carpere campōs:
Hellēspontiacās illa relēgit aquās,
Dardaniamque petit, auctōris nōmen habentem,
et tē rūricolā, Lampsace, tūta deō,
quodque per angustās vectae male virginis undās
Sēston Abȳdēnā sēparat urbe fretum,
inque Propontiacīs haerentem Cȳzicon ōrīs,
Cȳzicon, Haemoniae nōbile gentis opus,
quaeque tenent Pontī Bȳzantia lītora faucēs:
hic locus est geminī jānua vasta maris.
haec, precor, ēvincat, prōpulsaque fortibus Austrīs
trānseat īnstabilīs strēnua Cȳaneās
Thȳniacōsque sinūs, et ab hīs per Apollinis urbem
arta sub Anchialī moenia tendat iter.
inde Mesembriacōs portūs et Odēson et arcēs
praetereat dictās nōmine, Bacche, tuō,
et quōs Alcathoī memorant ē moenibus ortōs
sēdibus hīs profugōs cōnstituisse Larem.
ā quibus adveniat Mīlētida sospes ad urbem,
offēnsī quō mē dētulit īra deī.
haec sī contigerint, meritae cadet agna Minervae:
nōn facit ad nostrās hostia major opēs.
vōs quoque, Tyndaridae, quōs haec colit īnsula, frātrēs,
mīte, precor, duplicī nūmen adesse viae!
altera namque parat Symplēgadas īre per artās,
scindere Bistoniās altera puppis aquās.
vōs facite ut ventōs, loca cum dīversa petāmus,
illa suōs habeat, nec minus illa suōs.