Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 4, Poem 4

Text kindly provided by Hypotactic

Ō quī, nōminibus cum sīs generōsus avōrum,
exsuperās mōrum nōbilitāte genus,
cujus inest animō patriī candōris imāgō,
nōn careat numerīs candor ut iste suīs,
cujus in ingeniō est patriae fācundia linguae,
quā prior in Latiō nōn fuit ūlla forō:
quod minimē voluī, positīs prō nōmine signīs
dictus es: ignōscās laudibus ipse tuīs.
nīl ego peccāvī; tua tē bona cognita prōdunt;
sī, quod es, appārēs, culpa solūta mea est.
nec tamen officium nostrō tibi carmine factum
prīncipe tam jūstō posse nocēre putō.
ipse pater patriae quid enim est cīvīlius illō?
sustinet in nostrō carmine saepe legī;
nec prohibēre potest, quia rēs est pūblica Caesar,
et dē commūnī pars quoque nostra bonō est.
Juppiter ingeniīs praebet sua nūmina vātum,
sēque celebrārī quōlibet ōre sinit.
causa tua exemplō superōrum tūta deōrum est,
quōrum hic aspicitur, crēditur ille deus.
ut nōn dēbuerim, tamen hoc ego crīmen habēbō:
nōn fuit arbitriī littera nostra tuī.
nec nova, quod tēcum loquor, est injūria nostra,
incolumis cum quō saepe locūtus eram.
quō vereāre minus nē sim tibi crīmen amīcus,
invidiam, sīqua est, auctor habēre potest.
nam tuus est prīmīs cultus mihi semper ab annīs
hoc certē nōlī dissimulāre pater,
ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probābat
plūs etiam quam mē jūdice dignus eram;
dēque meīs illō referēbat versibus ōre,
in quō pars magnae nōbilitātis erat.
nōn igitur tibi nunc, quod mē domus ista recēpit,
sed prius auctōrī sunt data verba tuō.
nec data sunt, mihi crēde, tamen, sed in omnibus actīs,
ultima sī dēmās, vīta tuenda mea est.
hanc quoque, quā periī, culpam scelus esse negābis,
sī tantī seriēs sit tibi nōta malī.
aut timor aut error nōbīs, prius obfuit error.
āh! sine mē fātī nōn meminisse meī;
nēve retractandō nōndum coeuntia rumpam
vulnera: vix illīs prōderit ipsa quiēs.
ergō ut jūre damus poenās, sīc āfuit omne
peccātō facinus cōnsiliumque meō;
idque deus sentit; prō quō nec lūmen adēmptum,
nec mihi dētractās possidet alter opēs.
forsitan hanc ipsam, vīvam modo, fīniet ōlim,
tempore cum fuerit lēnior īra, fugam.
nunc precor hinc aliō jubeat discēdere, sī nōn
nostra verēcundō vōta pudōre carent.
mītius exilium paulōque propinquius optō,
quīque sit ā saevō longius hoste locus.
quantaque in Augustō clēmentia, sī quis ab illō
hoc peteret prō mē, forsitan ille daret.
frīgida mē cohibent Euxīnī lītora Pontī:
dictus ab antīquīs Axenus ille fuit.
nam neque jactantur moderātīs aequora ventīs,
nec placidōs portūs hospita nāvis adit.
sunt circā gentēs, quae praedam sanguine quaerunt;
nec minus īnfīdā terra timētur aquā.
illī, quōs audīs hominum gaudēre cruōre,
paene sub ejusdem sīderis axe jacent,
nec procul ā nōbīs locus est, ubi Taurica dīrā
caede pharetrātae spargitur āra deae.
haec prius, ut memorant, nōn invidiōsa nefandīs
nec cupienda bonīs rēgna Thoantis erant.
hīc prō suppositā virgō Pelopēia cervā
sacra deae coluit quāliacumque suae.
quō postquam, dubium pius an scelerātus, Orestēs
exāctus Furiīs vēnerat ipse suīs,
et comes exemplum vērī Phōcēus amōris,
quī duo corporibus, mentibus ūnus erant,
prōtinus ēvīnctī trīstem dūcuntur ad āram,
quae stābat geminās ante cruenta forēs.
nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum;
alter ob alterius fūnera maestus erat.
et jam cōnstiterat strictō mucrōne sacerdōs,
cīnxerat et Grāiās barbara vitta comās,
cum vice sermōnis frātrem cognōvit, et illī
prō nece complexūs Īphigenīa dedit.
laeta deae signum crūdēlia sacra perōsae
trānstulit ex illīs in meliōra locīs.
haec igitur regiō, magnī paene ultima mundī,
quam fūgēre hominēs dīque, propinqua mihi est;
āque meā terrā prope sunt fūnebria sacra,
sī modo Nāsōnī barbara terra sua est.
ō utinam ventī, quibus est ablātus Orestēs,
plācātō referant et mea vēla deō!

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation