Nec tantum Clariō est Lȳdē dīlēcta poētae,
nec tantum Cōō Bittis amāta suō est,
pectoribus quantum tū nostrīs, uxor, inhaerēs,
digna minus miserō, nōn meliōre virō.
tē mea suppositā velutī trabe fulta ruīna est:
sīquid adhūc ego sum, mūneris omne tuī est.
tū facis, ut spolium nōn sim, nec nūder ab illīs,
naufragiī tabulās quī petiēre meī.
utque rapāx stimulante famē cupidusque cruōris
incūstōdītum captat ovīle lupus,
aut ut edāx vultur corpus circumspicit ecquod
sub nūllā positum cernere possit humō,
sīc mea nescioquis, rēbus male fīdus acerbīs
in bona ventūrus, sī paterēre, fuit.
hunc tua per fortīs virtūs summōvit amīcōs,
nūlla quibus reddī grātia digna potest.
ergō quam miserō, tam vērō teste probāris,
hic aliquod pondus sī modo testis habet.
nec probitāte tuā prior est aut Hectoris uxor,
aut comes extīnctō Lāodamīa virō.
tū sī Maeonium vātem sortīta fuissēs,
Pēnelopēs esset fāma secunda tuae:
sīve tibi hoc dēbēs, nūllō pia facta magistrō,
cumque novā mōrēs sunt tibi lūce datī,
fēmina seu prīnceps omnēs tibi culta per annōs
tē docet exemplum conjugis esse bonae,
adsimilemque suī longā adsuētūdine fēcit,
grandia sī parvīs adsimilāre licet.
ei mihi, nōn magnās quod habent mea carmina vīrēs,
nostraque sunt meritīs ōra minōra tuīs,
sīquid et in nōbīs vīvī fuit ante vigōris,
exstīnctum longīs occidit omne malīs!
prīma locum sānctās hērōidas inter habērēs,
prīma bonīs animī cōnspicerēre tuī.
quantumcumque tamen praecōnia nostra valēbunt,
carminibus vīvēs tempus in omne meīs.