Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 1, Poem 9

Text kindly provided by Hypotactic

Dētur inoffēnsō vītae tibi tangere mētam,
quī legis hoc nōbīs nōn inimīcus opus.
atque utinam prō tē possint mea vōta valēre,
quae prō mē dūrōs nōn tetigēre deōs!
dōnec eris sospes, multōs numerābis amīcōs:
tempora sī fuerint nūbila, sōlus eris.
aspicis, ut veniant ad candida tēcta columbae,
accipiat nūllās sordida turris avēs.
horrea formīcae tendunt ad inānia numquam:
nūllus ad āmissās ībit amīcus opēs.
utque comes radiōs per sōlis euntibus umbra est,
cum latet hic pressus nūbibus, illa fugit,
mōbile sīc sequitur Fortūnae lūmina vulgus:
quae simul inductā nocte teguntur, abit.
haec precor ut semper possint tibi falsa vidērī:
sunt tamen ēventū vēra fatenda meō.
dum stetimus, turbae quantum satis esset, habēbat
nōta quidem, sed nōn ambitiōsa domus.
at simul impulsa est, omnēs timuēre ruīnam,
cautaque commūnī terga dedēre fugae.
saeva neque admīror metuunt sī fulmina, quōrum
ignibus adflārī proxima quaeque solent.
sed tamen in dūrīs remanentem rēbus amīcum
quamlibet invīsō Caesar in hoste probat,
nec solet īrāscī neque enim moderātior alter
cum quis in adversīs, sīquid amāvit, amat.
dē comite Argolicī postquam cognōvit Orestae,
nārrātur Pyladēn ipse probāsse Thoās.
quae fuit Actoridae cum magnō semper Achille,
laudārī solita est Hectoris ōre fidēs.
quod pius ad Mānēs Thēseus comes īret amīcō,
Tartareum dīcunt indoluisse deum.
Euryalī Nīsīque fide tibi, Turne, relātā
crēdibile est lacrimīs inmaduisse genās.
est etiam in miserīs pietās, et in hoste probātur.
ei mihi, quam paucōs haec mea dicta movent!
is status, haec rērum nunc est fortūna meārum,
dēbeat ut lacrimīs nūllus adesse modus;
at mea sunt, propriō quamvīs maestissima cāsū,
pectora prōcessū facta serēna tuō.
hoc ego ventūrum jam tum, cārissime, vīdī,
ferret adhūc istam cum minor aura ratem.
sīve aliquod mōrum seu vītae lābe carentis
est pretium, nēmō plūris emendus erat:
sīve per ingenuās aliquis caput extulit artēs,
quaelibet ēloquiō fit bona causa tuō.
hīs ego commōtus dīxī tibi prōtinus ipsī
'scaena manet dōtēs grandis, amīce, tuās.'
haec mihi nōn ovium fibrae tonitrūsve sinistrī,
linguave servātae pennave dīxit avis:
augurium ratiō est et conjectūra futūrī:
hāc dīvīnāvī nōtitiamque tulī.
quae quoniam vēra est, tōtā tibi mente mihīque
grātulor, ingenium nōn latuisse tuum.
at nostrum tenebrīs utinam latuisset in īmīs!
expediit studiō lūmen abesse meō.
utque tibī prōsunt artēs, fācunde, sevērae,
dissimilēs illīs sīc nocuēre mihi.
vīta tamen tibi nōta mea est; scīs artibus illīs
auctōris mōrēs abstinuisse suī;
scīs vetus hoc juvenī lūsum mihi carmen, et istōs,
ut nōn laudandōs, sīc tamen esse jocōs.
ergō ut dēfendī nūllō mea posse colōre,
sīc excūsārī crīmina posse putō.
quā potes, excūsā, nec amīcī dēsere causam:
quā bene coepistī, sīc bene semper eās.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation