Tū quoque, nostrārum quondam fīdūcia rērum,
quī mihi cōnfugium, quī mihi portus erās,
tū quoque susceptī cūram dīmittis amīcī,
officiīque pium tam cito pōnis onus?
sarcina sum, fateor, quam sī nōn tempore nostrō
dēpositūrus erās, nōn subeunda fuit.
Flūctibus in mediīs nāvem, Palinūre, relinquis?
Nē fuge, nēve tuā sit minor arte fidēs.
Numquid Achillēōs inter fera proelia fīdī
dēseruit levitās Automedontis equōs?
Quem semel excēpit, numquam Podalīrius aegrō
prōmissam medicae nōn tulit artis opem.
Turpius ēicitur, quam nōn admittitur hospes
quae patuit, dextrae firma sit āra meae.
Nīl nisi mē sōlum prīmō tūtātus es; at nunc
mē pariter servā jūdiciumque tuum,
sī modo nōn aliqua est in mē nova culpa, tuamque
mūtārunt subitō crīmina nostra fidem.
Spīritus hic, Scythicā quem nōn bene dūcimus aurā,
quod cupiō, membrīs exeat ante meīs,
quam tua dēlictō stringantur pectora nostrō,
et videar meritō vīlior esse tibi.
Nōn adeō tōtī fātīs urgēmur inīquīs,
ut mea sit longīs mēns quoque mōta malīs.
Finge tamen mōtam, quotiēns Agamemnone nātum
dīxisse in Pyladēn improba verba putās?
Nec procul ā vērō est quīn et pulsārit amīcum:
mānsit in officiīs nōn minus ille suīs.
Hoc est cum miserīs sōlum commūne beātīs,
ambōbus tribuī quod solet obsequium:
cēditur et caecīs et quōs praetexta verendōs
virgaque cum verbīs inperiōsa facit.
Sī mihi nōn parcis, fortūnae parcere dēbēs:
nōn habet in nōbīs ūllius īra locum.
Ēlige nostrōrum minimum minimumque labōrum,
istō, quod rēris, grandius illud erit.
Quam multā madidae cēlantur harundine fossae,
flōrida quam multās Hybla tuētur apēs,
quam multae gracilī terrēna sub horrea ferre
līmite formīcae grāna reperta solent,
tam mē circumstat dēnsōrum turba malōrum.
Crēde mihī, vērō est nostra querēla minor.
Hīs quī contentus nōn est, in lītus harēnās,
in segetem spīcās, in mare fundat aquās.
Intempestīvōs igitur compesce tumōrēs,
vēla nec in mediō dēsere nostra marī.