Ecquid ubi ē Pontō nova vēnit epistula, pallēs,
et tibi sollicitā solvitur illa manū?
Pōne metum, valeō; corpusque, quod ante labōrum
inpatiēns nōbīs invalidumque fuit,
sufficit, atque ipsō vexātum indūruit ūsū.
An magis īnfirmō nōn vacat esse mihi?
Mēns tamen aegra jacet, nec tempore rōbora sūmpsit,
affectusque animī, quī fuit ante, manet.
Quaeque morā spatiōque suō coitūra putāvī
vulnera nōn aliter quam modo facta dolent.
Scīlicet exiguīs prōdest annōsa vetustās;
grandibus accēdunt tempore damna malīs.
Paene decem tōtīs aluit Poeantius annīs
pestiferum tumidō vulnus ab angue datum.
Tēlephus aeternā cōnsūmptus tābe perīsset,
sī nōn, quae nocuit, dextra tulisset opem.
Et mea, sī facinus nūllum commīsimus, optō,
vulnera quī fēcit, facta levāre velit,
contentusque meī jam tandem parte dolōris
exiguum plēnō dē mare dēmat aquae.
Dētrahat ut multum, multum restābit acerbī,
parsque meae poenae tōtius īnstar erit.
Lītora quot conchās, quot amoena rosāria flōrēs,
quotve sopōriferum grāna papāver habet,
silva ferās quot alit, quot piscibus unda natātur,
quot tenerum pennīs āera pulsat avīs,
tot premor adversīs: quae sī conprēndere cōner,
Īcariae numerum dīcere cōner aquae.
utque viae cāsūs, ut amāra perīcula pontī,
ut taceam strictās in mea fāta manūs,
barbara mē tellūs orbisque novissima magnī
sustinet et saevō cīnctus ab hoste locus.
Hinc ego trāicerer (neque enim mea culpa cruenta est)
esset, quae dēbet, sī tibi cūra meī.
Ille deus, bene quō Rōmāna potentia nīxa est,
saepe suō victor lēnis in hoste fuit.
Quid dubitās et tūta timēs? Accēde rogāque:
Caesare nīl ingēns mītius orbis habet.
Mē miserum! Quid agam, sī proxima quaeque relinquunt?
Subtrahis effrāctō tū quoque colla jugō?
Quō ferar? unde petam lassīs sōlācia rēbus?
Ancora jam nostram nōn tenet ūlla ratem.
Vīderis. Ipse sacram, quamvīs invīsus, ad āram
cōnfugiam: nūllās summovet āra manūs.
Alloquor ēn absēns absentia nūmina supplex,
sī fās est hominī cum Jove posse loquī.
Arbiter inperiī, quō certum est sospite cūnctōs
Ausoniae cūram gentis habēre deōs,
ō decus, ō patriae per tē flōrentis imāgō,
ō vir nōn ipsō, quem regis, orbe minor
(sīc habitēs terrās et tē dēsīderet aether,
sīc ad pacta tibī sīdera tardus eās)
parce, precor, minimamque tuō dē fulmine partem
dēme: satis poenae, quod superābit, erit.
Īra quidem moderāta tua est, vītamque dedistī,
nec mihi jūs cīvis nec mihi nōmen abest,
nec mea concessa est aliīs fortūna, nec exul
ēdictī verbīs nōminor ipse tuī.
Omniaque haec timuī, quia mē meruisse vidēbam;
sed tua peccātō lēnior īra meō est.
Arva relēgātum jussistī vīsere Pontī,
et Scythicum profugā scindere puppe fretum.
Jussus ad Euxīnī dēfōrmia lītora vēnī
aequoris (haec gelidō terra sub axe jacet)
nec mē tam cruciat numquam sine frīgore caelum,
glaebaque cānentī semper obusta gelū,
nesciaque est vōcis quod barbara lingua Latīnae,
Graecaque quod Geticō vīcta loquēla sonō est,
quam quod fīnitimō cīnctus premor undique Mārte,
vixque brevis tūtum mūrus ab hoste facit.
Pāx tamen interdum est, pācis fīdūcia numquam.
Sīc hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
Hinc ego dum mūter, vel mē Zanclaea Charybdis
dēvoret atque suīs ad Styga mittat aquīs,
vel rapidae flammīs ūrar patienter in Aetnae,
vel freta Leucadiī mittar in alta deī.
Quod petimus, poena est: neque enim miser esse recūsō,
sed precor ut possim tūtius esse miser.