Cum subit illīus trīstissima noctis imāgō,
quae mihi suprēmum tempus in urbe fuit,
cum repetō noctem, quā tot mihi cāra relīquī,
lābitur ex oculīs nunc quoque gutta meīs.
jam prope lūx aderat, quā mē discēdere Caesar
fīnibus extrēmae jusserat Ausoniae.
nec spatium nec mēns fuerat satis apta parandī:
torpuerant longā pectora nostra morā.
nōn mihi servōrum, comitis nōn cūra legendī,
nōn aptae profugō vestis opisve fuit.
nōn aliter stupuī, quam quī Jovis ignibus ictus
vīvit et est vītae nescius ipse suae.
ut tamen hanc animī nūbem dolor ipse remōvit,
et tandem sēnsūs convaluēre meī,
alloquor extrēmum maestōs abitūrus amīcōs,
quī modo dē multīs ūnus et alter erat.
uxor amāns flentem flēns ācrius ipsa tenēbat,
imbre per indignās usque cadente genās.
nāta procul Libycīs aberat dīversa sub ōrīs,
nec poterat fātī certior esse meī.
quōcumque aspicerēs, lūctūs gemitūsque sonābant,
fōrmaque nōn tacitī fūneris intus erat.
fēmina virque meō, puerī quoque fūnere maerent,
inque domō lacrimās angulus omnis habet.
sī licet exemplīs in parvīs grandibus ūtī,
haec faciēs Trōjae, cum caperētur, erat.
jamque quiēscēbant vōcēs hominumque canumque
Lūnaque nocturnōs alta regēbat equōs.
hanc ego suspiciēns et ad hanc Capitōlia cernēns,
quae nostrō frūstrā jūncta fuēre Larī,
'nūmina vīcīnīs habitantia sēdibus,' inquam,
'jamque oculīs numquam templa videnda meīs,
dīque relinquendī, quōs urbs habet alta Quirīnī,
este salūtātī tempus in omne mihi.
et quamquam sērō clipeum post vulnera sūmō,
attamen hanc odiīs exonerāte fugam,
caelestīque virō, quis mē dēcēperit error,
dīcite, prō culpā nē scelus esse putet.
ut quod vōs scītis, poenae quoque sentiat auctor:
plācātō possum nōn miser esse deō.'
hāc prece adōrāvī superōs ego, plūribus uxor,
singultū mediōs impediente sonōs.
illa etiam ante Larēs passīs adstrāta capillīs
contigit extīnctōs ōre tremente focōs,
multaque in āversōs effūdit verba Penātēs
prō dēplōrātō nōn valitūra virō.
jamque morae spatium nox praecipitāta negābat,
versaque ab axe suō Parrhasis Arctos erat.
quid facerem? blandō patriae retinēbar amōre,
ultima sed jussae nox erat illa fugae.
ā! quotiēns aliquō dīxī properante 'quid urgēs?
vel quō festīnās īre, vel unde, vidē.'
ā! quotiēns certam mē sum mentītus habēre
hōram, prōpositae quae foret apta viae.
ter līmen tetigī, ter sum revocātus, et ipse
indulgēns animō pēs mihi tardus erat.
saepe 'valē' dictō rūrsus sum multa locūtus,
et quasi discēdēns ōscula summa dedī.
saepe eadem mandāta dedī mēque ipse fefellī,
respiciēns oculīs pignora cāra meīs.
dēnique 'quid properō? Scythia est, quō mittimur', inquam,
'Rōma relinquenda est, utraque jūsta mora.
uxor in aeternum vīvō mihi vīva negātur,
et domus et fīdae dulcia membra domūs,
quōsque ego dīlēxī frāternō mōre sodālēs,
ō mihi Thēsēā pectora jūncta fide!
dum licet, amplectar: numquam fortasse licēbit
amplius; in lucrō est quae datur hōra mihi.'
nec mora sermōnis verba inperfecta relinquō,
complectēns animō proxima quaeque meō.
dum loquor et flēmus, caelō nitidissimus altō,
stēlla gravis nōbīs, Lūcifer ortus erat.
dīvidor haud aliter, quam sī mea membra relinquam,
et pars abrumpī corpore vīsa suō est.
sīc doluit Mettus tum cum in contrāria versōs
ultōrēs habuit prōditiōnis equōs.
tum vērō exoritur clāmor gemitusque meōrum,
et feriunt maestae pectora nūda manūs.
tum vērō conjūnx umerīs abeuntis inhaerēns
miscuit haec lacrimīs trīstia verba suīs:
'nōn potes āvellī: simul āh! simul ībimus', inquit,
'tē sequar et conjūnx exulis exul erō.
et mihi facta via est, et mē capit ultima tellūs:
accēdam profugae sarcina parva ratī.
tē jubet ē patriā discēdere Caesaris īra,
mē pietās: pietās haec mihi Caesar erit.'
tālia temptābat, sīcut temptāverat ante,
vixque dedit victās ūtilitāte manūs.
ēgredior (sīve illud erat sine fūnere ferrī?)
squālidus inmissīs hirta per ōra comīs.
illa dolōre āmēns tenebrīs nārrātur obortīs
sēmianimis mediā prōcubuisse domō,
utque resurrēxit foedātīs pulvere turpī
crīnibus et gelidā membra levāvit humō,
sē modo, dēsertōs modo complōrāsse Penātēs,
nōmen et ēreptī saepe vocāsse virī,
nec gemuisse minus, quam sī nātaeque meumque
vīdisset strūctōs corpus habēre rogōs,
et voluisse malī moriendō pōnere sēnsum,
respectūque tamen nōn potuisse meī.
vīvat et absentem, quoniam sīc fāta tulērunt,
vīvat ut auxiliō sublevet usque suō.