Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 5, Poem 14

Text kindly provided by Hypotactic

Quanta tibī dederim nostrīs monumenta libellīs,
ō mihi mē conjūnx cārior, ipsa vidēs.
Dētrahat auctōrī multum fortūna licēbit,
tū tamen ingeniō clāra ferēre meō;
dumque legar, mēcum pariter tua fāma legētur,
nec potes in maestōs omnis abīre rogōs;
cumque virī cāsū possīs miseranda vidērī,
inveniēs aliquās, quae, quod es, esse velint,
quae tē, nostrōrum cum sīs in parte malōrum,
fēlīcem dīcant invideantque tibi.
Nōn ego dīvitiās dandō tibi plūra dedissem:
nīl feret ad Mānēs dīvitis umbra suōs.
Perpetuī frūctum dōnāvī nōminis idque,
quō dare nīl potuī mūnere majus, habēs.
Adde quod, ut rērum sōla es tūtēla meārum,
ad tē nōn parvī vēnit honōris onus,
quod numquam vōx est dē tē mea mūta tuīque
indiciīs dēbēs esse superba virī.
Quae nē quis possit temerāria dīcere, perstā,
et pariter servā mēque piamque fidem.
Nam tua, dum stetimus, turpī sine crīmine mānsit,
et tantum probitās inreprehēnsa fuit.
Ārea dē nostrā nunc est tibi facta ruīnā;
cōnspicuum virtūs hīc tua pōnat opus.
Esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remōtum est,
et nihil officiō nūpta quod obstet habet.
Cum deus intonuit, nōn sē subdūcere nimbō,
id dēmum est pietās, id sociālis amor.
Rāra quidem virtūs, quam nōn Fortūna gubernet,
quae maneat stabilī, cum fugit īlla, pede.
Sīqua tamen pretium sibi virtūs ipsa petītum,
inque parum laetīs ardua rēbus adest,
ut tempus numerēs, per saecula nūlla tacētur,
et loca mīrantur quā patet orbis iter.
Aspicis ut longō teneat laudābilis aevō
nōmen inextīnctum Pēnelopēa fidēs?
Cernis ut Admētī cantētur et Hectoris uxor
ausaque in accēnsōs Īphias īre rogōs?
ut vīvat fāmā conjūnx Phylacēia, cujus
Īliacam celerī vir pede pressit humum?
Morte nihīl opus est prō mē, sed amōre fidēque:
nōn ex difficilī fāma petenda tibi est.
Nec tē crēdiderīs, quia nōn facis, ista monērī:
vēla damus, quamvīs rēmige puppis eat.
Quī monet ut faciās, quod jam facis, ille monendō
laudat et hortātū comprobat ācta suō.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation