Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 4, Poem 3

Text kindly provided by Hypotactic

Magna minorque ferae, quārum regis altera Grāiās,
altera Sīdoniās, utraque sicca, ratēs,
omnia cum summō positae videātis in axe,
et maris occiduās nōn subeātis aquās,
aetheriamque suīs cingēns amplexibus arcem
vester ab intāctā circulus extet humō,
aspicite illa, precor, quae nōn bene moenia quondam
dīcitur Īliadēs trānsiluisse Remus,
inque meam nitidōs dominam convertite vultūs,
sitque memor nostrī necne, referte mihi.
ei mihi, cūr nimium quae sunt manifēsta, requīrō?
cūr jacet ambiguō spēs mea mixta metū?
crēde quod est et vīs, ac dēsine tūta verērī,
dēque fidē certā sit tibi certa fidēs,
quodque polō fīxae nequeunt tibi dīcere flammae,
nōn mentītūrā tū tibi vōce refer,
esse tuī memorem, dē quā tibi maxima cūra est,
quodque potest, sēcum nōmen habēre tuum.
vultibus illa tuīs tamquam praesentis inhaeret,
~tēque remōta procul~ sī modo vīvit, amat.
ecquid, ubi incubuit jūstō mēns aegra dolōrī,
lēnis ab admonitō pectore somnus abit?
tunc subeunt cūrae, dum tē lectusque locusque
tangit et oblītam nōn sinit esse meī,
et veniunt aestūs, et nox inmēnsa vidētur,
fessaque jactātī corporis ossa dolent?
nōn equidem dubitō, quīn haec et cētera fīant,
detque tuus maestī signa dolōris amor,
nec cruciēre minus, quam cum Thēbāna cruentum
Hectora Thessalicō vīdit ab axe rapī.
quid tamen ipse precer dubitō, nec dīcere possum,
affectum quem tē mentis habēre velim.
trīstis es? indignor quod sim tibi causa dolōris:
nōn es? at āmissō conjuge digna forēs.
tū vērō tua damna dolē, mītissima conjūnx,
tempus et ā nostrīs exige trīste malīs,
flēque meōs cāsūs: est quaedam flēre voluptās;
explētur lacrimīs ēgeriturque dolor.
atque utinam lūgenda tibī nōn vīta, sed esset
mors mea, morte forēs sōla relicta meā!
spīritus hic per tē patriās exīsset in aurās,
sparsissent lacrimae pectora nostra piae,
suprēmōque diē nōtum spectantia caelum
tēxissent digitī lūmina nostra tuī,
et cinis in tumulō positus jacuisset avītō,
tāctaque nāscentī corpus habēret humus;
dēnique, ut et vīxī, sine crīmine mortuus essem:
nunc mea suppliciō vīta pudenda suō est.
mē miserum, sī tū, cum dīceris exulis uxor,
āvertis vultūs et subit ōra rubor!
mē miserum, sī turpe putās mihi nūpta vidērī!
mē miserum, sī tē jam pudet esse meam!
tempus ubi est illud, quō tē jactāre solēbās
conjuge, nec nōmen dissimulāre virī?
tempus ubi est, quō tē nisi nōn vīs illa referrī
et dīcī, meminī, jūvit et esse meam?
utque probae dignum est, omnī tibi dōte placēbam:
addēbat vērīs multa faventis amor.
nec, quem praeferrēs ita rēs tibi magna vidēbar
quemque tuum māllēs esse, vir alter erat.
nunc quoque nē pudeat, quod sīs mihi nūpta, tuusque
nōn dēbet dolor hinc, dēbet abesse pudor.
cum cecidit Capaneus subitō temerārius ictū,
num legis Euadnēn ērubuisse virō?
nec quia rēx mundī compescuit ignibus ignēs,
ipse suīs Phaethōn īnfitiandus erat.
nec Semelē Cadmō facta est aliēna parentī,
quod precibus periit ambitiōsa suīs.
nec tibi, quod saevīs ego sum Jovis ignibus ictus,
purpureus mollī fīat in ōre pudor.
sed magis in cūram nostrī cōnsurge tuendī,
exemplumque mihī conjugis ēsto bonae,
māteriamque tuīs trīstem virtūtibus implē:
ardua per praeceps glōria vādit iter.
Hectora quis nōsset, sī fēlīx Trōja fuisset?
pūblica virtūtī per mala facta via est.
ars tua, Tīphy, vacet, sī nōn sit in aequore flūctus:
sī valeant hominēs, ars tua, Phoebe, vacet.
quae latet inque bonīs cessat nōn cognita rēbus,
appāret virtūs arguiturque malīs.
dat tibi nostra locum titulī fortūna, caputque
cōnspicuum pietās quā tua tollat, habet.
ūtere temporibus, quōrum nunc mūnere facta est
et patet in laudēs ārea magna tuās.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation