Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 3, Poem 12

Text kindly provided by Hypotactic

Sī quis es, īnsultēs quī cāsibus, inprobe, nostrīs,
mēque reum dēmptō fīne cruentus agās,
nātus es ē scopulīs et pāstus lacte ferīnō,
et dīcam silicēs pectus habēre tuum.
Quis gradus ulterior, quō sē tua porrigat īra,
restat? Quidve meīs cernis abesse malīs?
Barbara mē tellūs et inhospita lītora Pontī
cumque suō Boreā Maenalis Ursa videt.
Nūlla mihī cum gente ferā commercia linguae:
omnia sollicitī sunt loca plēna metūs.
utque fugāx avidīs cervus dēprēnsus ab ursīs,
cīnctave montānīs ut pavet agna lupīs,
sīc ego belligerīs ā gentibus undique saeptus
terreor, hoste meum paene premente latus.
utque sit exiguum poenae, quod conjuge cārā,
quod patriā careō pignoribusque meīs:
ut mala nūlla feram nisi nūdam Caesaris īram,
nūda parum est nōbīs Caesaris īra malī?
Et tamen est aliquis, quī vulnera crūda retractet,
solvat et in mōrēs ōra diserta meōs.
In causā facilī cuivīs licet esse disertō,
et minimae vīrēs frangere quassa valent.
Subruere est arcēs et stantia moenia virtūs:
quamlibet ignāvī praecipitāta premunt.
Nōn sum ego quod fueram. Quid inānem prōteris umbram?
quid cinerem saxīs bustaque nostra petis?
Hector erat tunc cum bellō certābat; at īdem
vīnctus ad Haemoniōs nōn erat Hector equōs.
Mē quoque, quem nōrās ōlim, nōn esse mementō:
ex illō superant haec simulācra virō.
Quid simulācra, ferōx, dictīs incessis amārīs?
Parce, precor, Mānēs sollicitāre meōs.
Omnia vēra putā mea crīmina, nīl sit in illīs,
quod magis errōrem quam scelus esse putēs,
pendimus ēn profugī (satiā tua pectora) poenās
exiliōque gravēs exiliīque locō.
Carnificī fortūna potest mea flenda vidērī:
et tamen est ūnō jūdice mersa parum.
Saevior es trīstī Būsīride, saevior illō,
quī falsum lentō torruit igne bovem,
quīque bovem Siculō fertur dōnāsse tyrannō,
et dictīs artēs conciliāsse suās:
"mūnere in hōc, rēx, est ūsus, sed imāgine major,
nec sōla est operis fōrma probanda meī.
Aspicis ā dextrā latus hoc adapertile taurī?
Hāc tibi, quem perdēs, coniciendus erit.
Prōtinus inclūsum lentīs carbōnibus ūre:
mūgiet, et vērī vōx erit illa bovis.
Prō quibus inventīs, ut mūnus mūnere pēnsēs,
dā, precor, ingeniō praemia digna meō."
Dīxerat. At Phalaris "poenae mīrande repertor,
ipse tuum praesēns imbue" dīxit "opus".
Nec mora, mōnstrātīs crūdēliter ignibus ustus
exhibuit geminōs ōre gemente sonōs.
Quid mihi cum Siculīs inter Scythiamque Getāsque?
Ad tē, quisquis is es, nostra querēla redit.
utque sitim nostrō possīs explēre cruōre,
quantaque vīs, avidō gaudia corde ferās,
tot mala sum fugiēns tellūre, tot aequore passus,
tē quoque ut audītīs posse dolēre putem.
Crēde mihī, sī sit nōbīs collātus Ulixēs,
Neptūnīne minor quam Jovis īra fuit?
Ergō quīcumque es, rescindere crīmina nōlī,
dēque gravī dūrās vulnere tolle manūs;
utque meae fāmam tenuent oblīvia culpae,
facta cicātrīcem dūcere nostra sine;
hūmānaeque memor sortis, quae tollit eōsdem
et premit, incertās ipse verēre vicēs.
Et quoniam, fierī quod numquam posse putāvī,
est tibi dē rēbus maxima cūra meīs,
nōn est quod timeās: fortūna miserrima nostra est,
omne trahit sēcum Caesaris īra malum.
Quod magis ut liqueat, nēve hoc ego fingere crēdar,
ipse velim poenās experiāre meās.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation