Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 4, Poem 7

Text kindly provided by Hypotactic

Bis mē sōl adiit gelidae post frīgora brūmae,
bisque suum tāctō Pisce perēgit iter.
tempore tam longō cūr nōn tua dextera versūs
quamlibet in paucōs officiōsa fuit?
cūr tua cessāvit pietās scrībentibus illīs,
exiguus nōbīs cum quibus ūsus erat?
cūr, quotiēns alicui chartae sua vincula dēmpsī,
illam spērāvī nōmen habēre tuum?
dī faciant ut saepe tuā sit epistula dextrā
scrīpta, sed ē multīs reddita nūlla mihi.
quod precor, esse liquet: crēdam prius ōra Medūsae
Gorgonis anguineīs cīncta fuisse comīs,
esse canēs uterō sub virginis, esse Chimaeram,
ā truce quae flammīs sēparet angue leam,
quadrupedēsque hominis cum pectore pectora jūnctōs,
tergeminumque virum tergeminumque canem,
Sphingaque et Harpȳiās serpentipedēsque Gigantas,
centimanumque Gyēn sēmibovemque virum.
haec ego cūncta prius, quam tē, cārissime, crēdam
mūtātum cūram dēposuisse meī.
innumerī montēs inter mē tēque viaeque
flūminaque et campī nec freta pauca jacent:
mīlle potest causīs, ā tē quae littera saepe
missa sit, in nostrās rāra venīre manūs;
mīlle tamen causās scrībendō vince frequenter,
excūsem nē tē semper, amīce, mihi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation