Nōn adeō cecidī, quamvīs abjectus, ut īnfrā
tē quoque sim, īnferius quō nihil esse potest.
Quae tibi rēs animōs in mē facit, improbe? Curve
cāsibus īnsultās, quōs potes ipse patī?
Nec mala tē reddunt mītem placidumque jacentī
nostra, quibus possint inlacrimāre ferae;
nec metuis dubiō Fortūnae stantis in orbe
nūmen, et exōsae verba superba deae.
Exigit ā dignīs ultrīx Rhamnūsia poenās:
inpositō calcās quid mea fāta pede?
Vīdī ego naufragium quī rīsit in aequora mergī,
et "numquam" dīxī "jūstior unda fuit."
Vīlia quī quondam miserīs alimenta negārat,
nunc mendīcātō pāscitur ipse cibō.
Passibus ambiguīs Fortūna volūbilis errat
et manet in nūllō certa tenāxque locō,
sed modo laeta venit, vultūs modo sūmit acerbōs,
et tantum cōnstāns in levitāte suā est.
Nōs quoque flōruimus, sed flōs erat ille cadūcus,
flammaque dē stipulā nostra brevisque fuit.
Nēve tamen tōtā capiās fera gaudia mente,
nōn est plācandī spēs mihi nūlla deī,
vel quia peccāvī citrā scelus, utque pudōre
nōn caret, invidiā sīc mea culpa caret,
vel quia nīl ingēns ad fīnem sōlis ab ortū
illō, cui pāret, mītius orbis habet.
Scīlicet ut nōn est per vim superābilis ūllī,
molle cor ad timidās sīc habet ille precēs,
exemplōque deum, quibus accessūrus et ipse est,
cum poenae veniā plūra roganda dabit.
Sī numerēs annō sōlēs et nūbila tōtō,
inveniēs nitidum saepius īsse diem
ergō nē nimium nostrā laetēre ruīnā,
restituī quondam mē quoque posse putā:
posse putā fierī lēnītō prīncipe vultūs
ut videās mediā trīstis in urbe meōs,
utque ego tē videam causā graviōre fugātum,
haec sunt ā prīmīs proxima vōta meīs.