Tempore rūricolae patiēns fit taurus arātrī,
praebet et incurvō colla premenda jugō;
tempore pāret equus lentīs animōsus habēnīs,
et placidō dūrōs accipit ōre lupōs;
tempore Poenōrum compescitur īra leōnum,
nec feritās animō, quae fuit ante, manet;
quaeque suī monitīs obtemperat Inda magistrī
bēlua, servitium tempore victa subit.
tempus ut extēnsīs tumeat facit ūva racēmīs,
vixque merum capiant grāna quod intus habent;
tempus et in cānās sēmen prōdūcit aristās,
et nē sint trīstī pōma sapōre cavet.
hoc tenuat dentem terrās renovantis arātrī,
hoc rigidās silicēs, hoc adamanta terit;
hoc etiam saevās paulātim mītigat īrās,
hoc minuit lūctūs maestaque corda levat.
cūncta potest igitur tacitō pede lāpsa vetustās
praeterquam cūrās attenuāre meās.
ut patriā careō, bis frūgibus ārea trīta est,
dissiluit nūdō pressa bis ūva pede.
nec quaesīta tamen spatiō patientia longō est,
mēnsque malī sēnsum nostra recentis habet.
scīlicet et veterēs fugiunt juga saeva juvencī,
et domitus frēnō saepe repugnat equus.
trīstior est etiam praesēns aerumna priōre:
ut sit enim sibi pār, crēvit et aucta morā est.
nec tam nōta mihī, quam sunt, mala nostra fuērunt;
nunc magis hōc, quō sunt cognitiōra, gravant.
est quoque nōn nihilum vīrēs afferre recentēs,
nec praecōnsūmptum temporis esse malīs.
fortior in fulvā novus est luctātor harēnā,
quam cui sunt tardā brāchia fessa morā.
integer est melior nitidīs gladiātor in armīs,
quam cui tēla suō sanguine tīncta rubent.
fert bene praecipitēs nāvis modo facta procellās:
quamlibet exiguō solvitur imbre vetus.
nōs quoque vix ferimus (tulimus patientius ante)
quae mala sunt longā multiplicāta diē.
crēdite, dēficiō, nostrīsque, ā corpore quantum
auguror, accēdent tempora parva malīs.
nam neque sunt vīrēs, nec quī color esse solēbat:
vix habeō tenuem, quae tegat ossa, cutem.
corpore sed mēns est aegrō magis aegra, malīque
in circumspectū stat sine fīne suī.
Urbis abest faciēs, absunt, mea cūra, sodālēs,
et, quā nūlla mihī cārior, uxor abest.
vulgus adest Scythicum brācātaque turba Getārum:
sīc mē quae videō nōn videōque movent.
ūna tamen spēs est quae mē sōlētur in istīs,
haec fore morte meā nōn diuturna mala.