Quem tū, Melpomenē, semel
nāscentem placidō lūmine vīderīs,
illum nōn labor Isthmius
clārābit pugilem, nōn equus impiger
currū dūcet Achāicō
victōrem, neque rēs bellica Dēliīs
ōrnātum foliīs ducem,
quod rēgum tumidās contuderit minās,
ostendet Capitōliō;
sed quae Tībur aquae fertile praefluunt
et spissae nemorum comae
fingent Aeoliō carmine nōbilem.
Rōmae prīncipis urbium
dignātur subolēs inter amābilīs
vātum pōnere mē chorōs,
et jam dente minus mordeor invidō.
Ō testūdinis aureae
dulcem quae strepitum, Pīeri, temperās,
ō mūtīs quoque piscibus
dōnātūra cycnī, sī libeat, sonum,
tōtum mūneris hoc tuī est,
quod mōnstror digitō praetereuntium
Rōmānae fidicēn lyrae;
quod spīrō et placeō, sī placeō, tuum est.