Parcius jūnctās quatiunt fenestrās
jactibus crēbrīs juvenēs protervī
nec tibī somnōs adimunt amatque
jānua līmen,
quae prius multum facilis movēbat
cardinēs. Audīs minus et minus jam:
‘Mē tuō longās pereunte noctēs,
Lȳdia, dormīs?'
Invicem moechōs anus arrogantīs
flēbis in sōlō levis angiportū
Thrāciō bacchante magis sub inter
lūnia ventō,
cum tibī flāgrāns amor et libīdō,
quae solet mātrēs furiāre equōrum,
saeviet circā jecur ulcerōsum
nōn sine questū,
laeta quod pūbēs hederā virentī
gaudeat pullā magis atque myrtō,
āridās frondēs hiemis sodālī
dēdicet Eurō.