Audīvēre, Lycē, dī mea vōta, dī
audīvēre, Lycē: fīs anus, et tamen
vīs fōrmōsa vidērī
lūdisque et bibis impudēns
et cantū tremulō pōta Cupīdinem
lentum sollicitās. Ille virentis et
doctae psallere Chīae
pulchrīs excubat in genīs.
Importūnus enim trānsvolat āridās
quercūs et refugit tē quia lūridī
dentēs, tē quia rūgae
turpant et capitis nivēs.
Nec Cōae referunt jam tibi purpurae
nec cārī lapidēs tempora, quae semel
nōtīs condita fāstīs
inclūsit volucrīs diēs.
Quō fūgit Venus, heu, quōve color decēns,
quō mōtūs? Quid habēs illius, illius,
quae spīrābat amōrēs,
quae mē surpuerat mihī,
fēlīx post Cinaram nōtaque et artium
grātārum faciēs? Sed Cinarae brevīs
annōs fāta dedērunt,
servātūra diū parem
cornīcis vetulae temporibus Lycēn,
possent ut juvenēs vīsere fervidī
multō nōn sine rīsū
dīlāpsam in cinerēs facem.