Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Horace · Odes

Book 4, Poem 11

Text kindly provided by Hypotactic

Est mihī nōnum superantis annum
plēnus Albānī cadus, est in hortō,
Phylli, nectendīs apium corōnīs,
est hederae vīs
multa, quā crīnīs religāta fulgēs,
rīdet argentō domus, āra castīs
vīncta verbēnīs avet immolātō
spargier agnō;
cūncta festīnat manus, hūc et illūc
cursitant mixtae puerīs puellae,
sordidum flammae trepidant rotantēs
vertice fūmum.
Ut tamen nōrīs quibus advocērīs
gaudiīs, Īdūs tibi sunt agendae,
quī diēs mēnsem Veneris marīnae
findit Aprīlem,
jūre sollemnis mihi sānctiorque
paene nātālī propriō, quod ex hāc
lūce Maecēnās meus affluentīs
ōrdinat annōs.
Tēlephum, quem tū petis, occupāvit
nōn tuae sortis juvenem puella
dīves et lascīva tenetque grātā
compede vīnctum.
Terret ambustus Phaethōn avārās
spēs et exemplum grave praebet āles
Pēgasus terrēnum equitem gravātus
Bellerophontem,
semper ut tē digna sequāre et ultrā
quam licet spērāre nefās putandō
disparem vītēs. Age jam, meōrum
fīnis amōrum
(nōn enim posthāc aliā calēbō
fēminā), condisce modōs, amandā
vōce quōs reddās; minuentur ātrae
carmine cūrae.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation