Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Horace · Odes

Book 2, Poem 16

Text kindly provided by Hypotactic

Ōtium dīvōs rogat in patentī
prēnsus Aegaeō, simul ātra nūbēs
condidit lūnam neque certa fulgent
sīdera nautīs;
ōtium bellō furiōsa Thrāce,
ōtium Mēdī pharetrā decōrī,
Grosphe, nōn gemmīs neque purpurā vē-
nāle neque aurō.
Nōn enim gāzae neque cōnsulāris
summovet līctor miserōs tumultūs
mentis et cūrās laqueāta circum
tēcta volantīs.
Vīvitur parvō bene, cui paternum
splendet in mēnsā tenuī salīnum
nec levīs somnōs timor aut cupīdō
sordidus aufert.
Quid brevī fortēs jaculāmur aevō
multa? Quid terrās aliō calentīs
sōle mūtāmus? Patriae quis exul
sē quoque fūgit?
Scandit aerātās vitiōsa nāvīs
cūra nec turmās equitum relinquit,
ōcior cervīs et agente nimbōs
ōcior Eurō.
Laetus in praesēns animus quod ultrā est
ōderit cūrāre et amāra lentō
temperet rīsū: nihil est ab omnī
parte beātum.
Abstulit clārum cita mors Achillem,
longa Tīthōnum minuit senectus,
et mihī forsan, tibi quod negārit,
porriget hōra.
Tē gregēs centum Siculaeque circum
mūgiunt vaccae, tibi tollit hinnītum
apta quadrīgīs equa, tē bis Āfrō
mūrice tīnctae
vestiunt lānae; mihi parva rūra et
spīritum Grāiae tenuem Camēnae
Parca nōn mendāx dedit et malignum
spernere volgus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation