Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 71

Text kindly provided by Perseus

Quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste miser[1], si, id quod difficile factu est, in vita remanebit[2], saepe et multum queretur[3] deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum. Quod si tum indicatum non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed multorum medicamentum maerorum[4]; postremo etiam fortasse[5] mater exsequias illius funeris prosecuta mortem se[6] fili lugere simulasset. Nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur? Satis diu fuit in miseriis,

iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. Nemo huic tam iniquus[7] praeter parentem[8] fuit cuius animum non[9] iam expletum putemus[10]. Vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime oppugnatur eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluentium, restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus quorum studia videtis reddite, vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. Vestrum est hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis ut virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carum[11] atque iucundum[12] his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation