Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 29

Text kindly provided by Perseus

Huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. Versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant[1], innocentem reum condemnatum audiebant, Staieni[2] sententia condemnatum videbant; non gratiis[3] id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat.

Itaque confiteor — licet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteri — quod Oppianici non modo vita sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L. Quinctius[4], homo cum summa potestate praeditus[5] tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus[6], summam illi[7] iudicio[8] invidiam infamiamque esse conflatam. Atque in hanc flammam recentem[9] tum C. Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esse[10] memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium[11] constitutum non disceptatione dicendi sed clamore hominum[12] de foro atque adeo de civitate esse sublatum.

Neque me paenitet hoc tempore potius[13] quam illo causam A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. Itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. At[14] tum si dicerem, non audirer, non quod[15] alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation