Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 22

Text kindly provided by Perseus

Quid est quod iam de Oppianici persona causaque[1] plura dicamus? Apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. Accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc[2] omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C.[3] Fabricium conscium malefici condemnarant.

Vtrum per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? Quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire[4] iudiciis debuerunt. An vero illi sua per se[5] ipsi iudicia rescinderent[6], cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illi[7] qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius[8], condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatum[9] acceperant liberarent?

Tum vero illa iudicia senatoria non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni locum nullum reliquissent. Quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: “Condemnastis Scamandrum, quo crimine?” “Nempe quod Habitum per servum medici veneno necare voluisset.[10]” “Quid Habiti morte Scamander consequebatur?” “Nihil, sed administer erat Oppianici.” “Et condemnastis C. Fabricium, quid ita?[11]” “Quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur.” Si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?

Quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori[12] causam esse[13] potuisse cur iudicium vellet corrumpere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation