C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati[1], homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. His Fabriciis semper est usus[2] Oppianicus familiarissime. Iam[3] hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. Cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem[4] arbitrarentur, cum omnis ab eis[5] fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose[6], ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. Itaque tum sic statuit, per C.
Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias Habito comparare. Erat illo tempore infirma valetudine Habitus. Vtebatur autem medico non[7] ignobili sed[8] spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum Habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. Servus non incallidus et, ut[9] res ipsa[10] declaravit[11], frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum Habito est conlocutus[12]. Habitus statim cum M. Baebio[13] senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia[14] fuerit meminisse vos arbitror. Ei placuit ut Diogenem Habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. Ne multa, Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur[15]; multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia[16] obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.