Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

Iam[1] hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causae[2] est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent[3].

Citatur reus, agitur causa[4]; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. Primo attente auditur eius oratio. Erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. Postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari[5] videretur[6]. Itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: “Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem” — cum hoc “respicite” ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. At C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.

Hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco “Respicite, iudices” non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. Ita[7] tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation