Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 62

Text kindly provided by Perseus

Quid huic cum Habito? Nihil, atque adeo[1], quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum[2] et illius periculum committebat? Cur igitur[3] tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non Habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur?

Iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! Faciliusne potuit quam in poculo, latentius[4] potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestum[5] quam epotum in venas atque in omnis partis[6] corporis permanare, facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset?

At repentina morte periit. Quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime[7] firmam veneni suspicionem haberet[8]; si[9] esset suspiciosum, tamen potius ad alios[10] quam ad Habitum pertineret. Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. Id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in Habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.

Cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium[11] contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. Cum esset una Sassia eaque Sex. Albio[12] quodam colono, homine valenti[13], qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset[14], et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare[15] solitus esse. Interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno[16] diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti — cecidisse de[17] equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation