Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 65

Text kindly provided by Perseus

Post triennium igitur agitata denuo[1] quaestio de viri morte habebatur. At[2] de quibus servis[3]? nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. De Stratone et de Nicostrato. Quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? Itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisses[4] Romae, cum de T. Anni, L. Rutili[5], P. Saturi, ceterorum[6] honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es[7]?

An hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc[8] non esse hoc[9] dictum mementote — cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? Hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude[10] callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. Quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo[11] obsisti modo posset[12]. Vtrum[13] furtum factum non est? At nihil clarius Larini[14]. An ad Stratonem suspicio non pertinuit? At is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. An id actum non est in quaerendo? Quae fuit igitur[15] alia causa quaerendi? An id quod vobis dicendum[16] est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse[17] de veneno?

Hem[18] hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. Nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque[19] editae sunt, illae ipsae[20] quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera[21] invenitur. Non venit in mentem primum[22] orationem[23] Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere[24] de veneno quod non percontatione quaesitum sed per dolorem[25] expressum videretur? Quaestio de furto est, veneni iam suspicio[26] superiore quaestione sublata; quod ipsum[27] haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum[28] dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat.

Cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua[29] denique parte quaestionis verbum fecit ullum?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation