At condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus omnibus[4] a L. Quinctio, tribuno plebis[5], vehementer erat et saepe vexatus. Illa igitur omnia[6] Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudices[7] iudicaverunt[8]. Esto, potuit esse innocens Falcula. Iam ergo aliquis[9] Oppianicum gratiis condemnavit, iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam potest[10] aliquis[11] ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis condemnasse[12]. Verum, si innocens Falcula, quaero quis sit[13] nocens; si hic gratiis condemnavit, quis accepit? Nego rem esse ullam cuiquam[14] illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta[15] sit, aliquid[16] fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum.
Aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio rebus iudicatis nitebatur[17] necesse est aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse fateare.
Quamquam satis magno argumento esse debet quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. Quid enim mihi damnatos ambitus conligitis alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. Nam si in ambitus iudiciis hoc eis[18] obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset.
Deinde, si tanta vis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? Hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. Cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. Numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est.
In litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si qua[19] in eum lis capitis inlata est, non[20] admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur cum[21] de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis[22] essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem[23] iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium[24]. Scaevola condemnatus est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. Omni contentione pugnatum est uti[25] lis haec capitis aestimaretur. Quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem[26] vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.