At enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. Quo modo? Suscepit causam. An potuit rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, populi concitator, rem[1] paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus diceretur[2], cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? At quid est decretum? Quam iuste, quam sapienter, quam diligenter! “Si qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.” Vtrum videtur id senatus[3] factum iudicare an, si factum sit, moleste graviterque ferre? Si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis.
Sed quaero a vobis num istam legem ex isto senatus consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulerit, num anno post M. Lucullus et C. Cassius, in quos tum consules designatos idem illud senatus decreverat[4]. Non tulerunt; et quod tu Habiti pecunia factum esse arguis neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate et sapientia consulum, ut, quod senatus decreverat ad illud invidiae praesens incendium restinguendum, id postea[5] referendum[6] ad populum non arbitrarentur. Ipse deinde populus Romanus qui L. Quincti[7] fictis querimoniis antea[8] concitatus rem illam et rogationem flagitarat, idem C. Iuni fili, pueri parvoli, lacrimis commotus maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et legem[9] repudiavit.