Quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P. Popili et Ti. Guttae[1], qui causam de ambitu dixerunt, qui[2] accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint[3], cum[4] in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere. Quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.
Quid quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum[5]; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio[6], clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc[7] quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in[8] Oppianici iudicio postea, reticuit[9] atque suppressit[10].
Omitto et haec et alia permulta quae illo[11] iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis[12] hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est[13] cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se[14] accepisse dicebat.
Inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae[15], quibus subscripsit reges ab se[16] in gratiam esse reductos. Exagitabantur omnes eius[17] fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. Itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est;
Cominii cum hoc agerent quod nos in tota causa[18] egimus probaverunt. Quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et,[19] cum ita constitutum sit ut[20] in illa[21] culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperitur[22], Oppianici pecunia post iudicium factum ab[23] iudice ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?