Vt tibi[3] concedam hoc indignum esse quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur[4] discedi ab[5] legibus. Hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente, sic[6] civitas sine lege suis partibus ut[7] nervis ac sanguine et[8] membris uti non potest. Legum ministri magistratus, legum[9] interpretes iudices, legum denique[10] idcirco omnes servi sumus[11] ut liberi esse possimus.
Quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices[12] tali dignitate praediti coerceantur? Vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? Quo iure Attius quae voluit dixit? Cur mihi tam diu potestas dicendi datur? Quid sibi autem illi[13] scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? Opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante[14] dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. Quid ergo[15]? haec quaestio sola ita gubernatur? Quid M. Plaetori et[16] C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C. Aquili apud quem nunc de ambitu[17] causa dicitur, quid reliquae quaestiones? Circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis.