Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 35

Text kindly provided by Perseus

Quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate[1] cogitare et penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum[2] inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. Optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius[3] neque[4] Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi[5], vim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus.

Non fuit illud igitur[6] iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus[7], non mos consuetudoque servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. Quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur[8] et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. Ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod ex[9] lege subsortitus iudicem[10] non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte[11] esse coniuncta.

At enim[12] etiam Bulbus est condemnatus. Adde “maiestatis,” ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi[13] litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei[14] maxime. Iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. Tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices dicas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation