Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit[1] et quam omnium sermone celebrata! Fuit Avillius quidam Larino[2] perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas[3] accommodata[4]. Qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. Ratio excogitata Larini est, res translata Romam[5]; inire[6] enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse[7] arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus. Hos vestigiis Oppianicus consecutus[8] est. Iam ut Romae vixerint, quibus conviviis[9], quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite.

Cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi[10] pernoctarat[11] ibi diem[12] posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato disceditur[13]. Avillius ilico convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.

Qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q.[14] Manli[15] qui tum erat triumvir constituunt. Atque illic[16] continuo nullo teste, nullo indice recentis[17] malefici conscientia perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit Asuviumque a sese[18] consilio Oppianici interfectum fatetur. Extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio;

index Avillius ex altera parte coram tenetur. Hic quid iam[19] reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, sed ex[20] petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat tum[21] suffragiis populi pervenerat. Itaque tum cum[22] Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam[23] manifestam relinquit[24]. Ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum[25] cum testibus multis tum vero illius testamento[26] comprobabatur; in quo[27] Oppianici nomen primum esse constabat, eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse dicitis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation