Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

O mulieris scelus incredibile et praeter hanc[1] unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne timuisse[2], si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum? Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.

Tulit hoc commune dedecus[3] familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esse[4] faciendum quam ut illa[5] ne uteretur, ne quae[6] videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verum[7] etiam probare suo iudicio putaretur.

Initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. Pertinuisse hoc ad causam tum[8] cum reliqua cognoveritis intellegetis. Nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi[9] sit mater[10], tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. Non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa[11] natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum[12] pericula defendenda[13] adiungerer[14], non viderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. Sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror.

Nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum. Quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero[15] sic agitur[16] ut prorsus reticere[17] nullo modo possit. Hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illa[18] omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. Ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. Haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sin[19] erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis[20], quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation