Quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres pater tuus non manifesto necavit? Ad quam cum adduxisset medicum illum suum iam cognitum et saepe victorem per quem interfecerat plurimos[1] mulier exclamat se ab eo nullo modo velle curari[2] quo curante omnis suos[3] perdidisset. Tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam circumforaneum[4] qui casu tum Larinum venisset adgreditur et cum eo HS duobus[5] milibus, id quod ipsius tabulis est[6] demonstratum, transigit. L. Clodius, cum[7] properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus est rem confecit; prima[8] potione mulierem sustulit neque postea Larini punctum est temporis commoratus. Eadem hac Dinaea testamentum faciente,
cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius[9] fuisset, digito legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. Multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur. Vos tamen similem sui eum[10] fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam[11] rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicabat[12]; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant.
Hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset Habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capite[13] potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed[14] tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitae. Sed cum esset haec ei[15] proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo modo emori maluit.