Nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Atti[1], de Oppianici damnatione respondi, confiteare[2] necesse est te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam A. Cluenti non facto eius sed lege defensurum. Nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. Itane est? ab amicis imprudentes videlicet[3] prodimur, et est nescio quis de eis[4] quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad adversarios[5] deferat. Quisnam hoc tibi[6] renuntiavit, quis tam improbus fuit? cui ego autem[7] narravi? Nemo, ut opinor, in culpa est[8]; nimirum tibi istud[9] lex ipsa renuntiavit. Sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim[10], num secus hanc causam defendisse[11] ac si lege Habitus teneretur? Certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus.
Quid ergo est? quaeret fortasse[12] quispiam displiceatne[13] mihi legum praesidio capitis[14] periculum propulsare. Mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. In hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. Nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi Habito statim eo: “qui coisset quo quis condemnaretur”[15] illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. Atque ille me orare atque obsecrare coepit ne sese[16] lege defenderem. Cum ego quae mihi videbantur[17] dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis.
Morem homini gessi et tamen idcirco feci — neque enim id semper facere debemus — quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. Videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. Quod si nihil aliud esset[18] actum nisi ut hanc causam obtineremus[19], lege recitata perorassem.