Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 43

Text kindly provided by Perseus

Neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset. Quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est[1]. Timoris enim causam[2], non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. Itaque non solum illud ostendam quod iam videtis,

populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas[3], verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. Primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse[4] subscriptum est suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. Deinde praetores urbani qui iurati debent optimum quemque in lectos[5] iudices referre numquam sibi[6] ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt.

Censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellare[7] voltis, non steterunt. Atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam rescindat[8], ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerarios[9] referri aut tribu[10] moveri[11] iubeat, alter vetet. Qua re qui vobis in mentem venit haec appellare iudicia quae a populo Romano[12] rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter conlegas discrepare videatis?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation